Buch 
1 (1768) Theologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
LXXVI
JPEG-Download
 

Alterumiter Bri-tannicum.

Laboret

Hanove-

rani.

ixxvi JAC. BRUCKERI,

quibus tamen, cùm ad mathesin pleraeque spectent j dicereplura hoc loco nihil attinet. Eodem vero anno relicta Gal-lia iterum in Britanniam solvit , ut quae nova detexisset,cum geometris communicaret ; anno autem sequenti, nempeclo IocLxxv i , ad Batavos abiit, ubi incidit in Huddenium ,Amstelodamensis uibis consulem, quem cum arcana geome-triae sublimioris plurima detexisse, 6t inventa egregia in char-tam conjecisse comperisiet Leibnitius , qui de augendis & am-plificandis praestantissimae artis limitibus mire erat sollicitus,impense laetatus est. Tandem absoluto itinere Hanoveram pe-tens , circa auctumni initia sospes advenit, benigne a Prin-cipe suo exceptus, cujus jussu anno cloI oclxxv n locum inconsilio aulico occupavit.

§. XI. Ita sedem fixam certamque nactus Leibnitius in idtotis viribus incubuit, ut 6c principi suo , quem optimum ex-periebatur , utilissimum , 6c scientiis tantum non omnibusexoptatissimum se praestaret. Et ante omnia quidem biblio-thecam a Principe collectam , cujus cura ipsi demandata erat,accuratè disponere, augereque studuit, unde hero suo suasit,ut Martini Fogelii, medici &. professoris Hamburgensis biblio-thecam , libris rarissimis atque optimis magno judicio con-quisitis refertam aere suam faceret ; quo pacto insignem ac-cessionem ad hanc bibliothecam fecit. Deinde ut reditusquoque Ducis fui augeret , de emendandis metalli fodinis co-gitans , egregia auxilia detexit, quibus aquae subterraneae, illistantoperè inimicae, exhauriri possent. Quae ehm Duci magno-però placuissent , amplumque' Leibnitio stipendium is decrevis-set , perducere ad optatos eventus magno labore studuit ; mor-te Principis autem praeventus desistere ab eo consilio coactusest. Sed 6t alia ratione Hanoveranae domui fidei 6c devotio-nis praestandae modum suppeditavit Leibnitio conventus pro-cerum pacis pangendae caussa Noviomagi eo tempore habi-tus. Cum enim Gallorum legati Germaniae Principibus prae-ter Electores legationis jus competere negarent, noster id asserere , licet personatus, edita demonstratione politica, co-natus