Buch 
1 (1768) Theologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
LXXVIII
JPEG-Download
 

Lxxviii JAC. BRUCRERI,

argumento excutiendo totum occupatum, tam facilem felicem»que venam potuisse prodere. Verum ea singularis erat inge-nii Leibnitiani felicitas, ut omnibus sufficeret, nihilque attin-geret , in quo non praestantiam demonstraret. Talis cum esset,negligi a defuncti fratre, qui in Ducatu successerat, vir tan-tus non potuit. Ab Emeso Augusto enim, regiminis habenascapessente, inter consiliarios aulicos esse DC. thalerorum sti-pendio convictuque 6c domicilio aulico auctus jussus est :quamvis ipsi Imperatori serviendi occasionem captaret, postmortem Petri Lambecii. Is enim cum Caesareae bibliothecaepraeesset, 6t historiographi titulo gauderet, convenientiffimumrebus suis judicaverat Leibnitius , si ea sparta potiretur, admis-sus simul in consilium aulicum , qua de re epistolam scripsit,in qua laborum suorum rationem ita exponit, ut dicat, sefodinis aquarum incommodo laborantibus subveniendi opere deten-tum spem habere , intra paucos menses rem confetfum iri ; hosquese jam cogitationibus deletfari , & quod ab officio otii eji, sub-inde mathematicis sudiis impendere , quibus videat, pleraque tumoeconomica tum etiam militaris scientia arcana contineri. Probantid egregia multa , quae ab eo tempore vulgavit, specimina ;nam 6c aerometriam, quam juvare conabatur Samuel Reyhe-rus , augere, 6c de organo auditus cum Gunthero ChrijtophoroSchelhammero conferre, 6c alia multa cum eruditis commu-nicare studuit. Cujus egregiam occasionem nactus est,cum laudatissimo Actorum eruditorum instituto , quod annocIdIdclxxxi 11 auctore Ottone Menckenxo coepit, socius ac-ceffisset. Ab eo enim tempore observationibus quam pluri-mis istis Ephemeridibus insertis disciplinas mathematicas 6cphilosophicas auxit, libros praestantiffimos, maxime ad ma-thesin spectantes recensuit, 6c in hoc agro foecun dissimi in-genii semina ita sparsit, ut laetiffima inde innumerorum inven-torum messis exsurgeret. Id quod accurata elegantiffimorumschediasmatum Leibnitianorum, quae istis Ephemeridibus in-serta sunt enarratione demonstrari operae pretium esset , nisihanc paginae nostrae prolixitatem refugerent. Unde lectorem