LEIBNITII VITA. lxxxv
vam de viribus substantiarum scientiam tandem meditatus est)ex qua omnis mechanismi ratio simplex atque naturalis pos-set deduci, 6c mensura virium , maxime vivarum definiri.Quia tamen , quam animo conceperat, scientiam novam ,quam dynamicen salutabat , integram exponere, tot simul la-boribus obrutus non poterat, Specimen dynamicum attis erudi-torum inseruit, ex quo multa postea materia viris doctis ena-ta est , de mensura virium disputandi , quae hoc loco enarra-re nihil attinet. Quemadmodum hoc tempore ad dubia a cla-rissimo viro , Bernardo Niewentyt , contra calculum differen-tialem ejusque usum in resolvendis problematibus geometricisproposita, more suo, id est acute & humaniter respondit. Nul-la autem in argumento magis aut ingenii Leibnitiani vis emi-cuit aut novitas hypotheseos omnium in se oculos convertit,quàm in novo , quod hoc anno in Ephemeridibus Parijienjtumliterariis vulgavit, Syflemate de natura & communicatione sub-fiantiaruni , itemque unione inter corpus & animam intercedente.In quo famigeratissimam hypothesin de harmonia inter ani-mam &. corpus praestabilita - de qua infra ex instituto dice-mus, prima vice cum philosophico orbe miro 6c diverso even-tu communicavit. Anno clolocxcvi novis honoribus Leibni-tius ab Electore Hanoverano auctus est, cum merita ejus dedomo Brunsvicensi in dies crescerent 8c augerentur. Decla-ratus enim consiliarius justitiae intimus historiographus Elec-toralis, non titulo modo , sed emolumentis quoque gavisusest, quamvis vitae pragmaticae rationi non adstringeretur, necm consessu administrorum status locum caperet , nisi cum derebus ad historiam 6c jus publicum spectantibus consuleretur,ut in caussa Saxo - Lauenburgica, & in controversia cum Du-ce Virtembergico accidisse, Ludolfb Hugone, Vice-cancella-no Hanoverano, dirigente 6c dicendi rationem emendante ,observavit CI. Fellerus. Ita vero novis excitatus stimulis procaussa atque gloria heri fui omnem movere lapidem maximacontentione studuit. Cumque serenissimae domus Brunsvicen-sis historia eum quotidie occuparet, ab eo tempore coeptum
1 3 tra-