Buch 
1 (1768) Theologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
LXXXVII
JPEG-Download
 

LEIBNITII VITA. lxxxviinus ex nihili atque unitatis signo constans, mira ingenii feli-citate detexit, quod arithmeticam binariam sive dyaticam ad-pellavit. Non patitur locus atque tractationis ratio , ut quopacto numerandum effe solis signis O. St I. doceat vir maxi-mus ingenio, quoque serierum fundamento nitatur, quam uti-litatem prae arithmetica denaria habeat. Exponenda haec suntin historia arithmeticae, in qua nobilissimam atque elegantis-simam partem constituit. Id historiae Leibnitianae caussa mo-do enarrandum, viginti atque amplius annis virum illustremhanc numerandi viam jam in animo habuisse, isto autem quemdiximus anno delineato numo majoris molis, ad explicandumcreationis ex nihilo mysterium elegantissime! m ivpn/ua primumadumbrasse, dicasseque Rudolpho Auguro Brunfvicensium du-ci , prolixius autem exposuisse in epistolis ad /o. ChrisianumSchulenburglum perscripsisse quoque mysterii hujus rationem adClaudium Philippum Grimaldum , qui tunc ex societatis patri-bus tribunali mathematico apud Sinenses praeerat , eique acsociis persuasisse, elavem hanc esse sapientiae Fohianae, a totseculis ipsis Sinensibus deperditae. Qua de re ehm in fine trac-tationis aliquid dicendum sit , hic plura non cumulamus.Consuli autem possunt quae pro mysterio hoc arithmetico enu-cleando vulgarunt Rud. Augujius Noltenius (41 ) St Cl. Koehle-rus (42). In reliquis quibus de re literaria hoc anno mereriannisus est vir celeberrimus, laboribus de Cartesi philosophiaad Nicasium disseruit, de rebus Sinicis novissimas relationesvulgavit, luo quoque loco a nobis tangendas, & capita quo-que nonnulla ad historiam Germaniae veteris St medii aevipertinentia eleganter illustravit. Anno autem sequenti Acces-sionum historicarum , sve monumentorum nondum hactenus edito -tum tomos duos publici juris fecit : In argumento philoso-phico autem , cum de notione naturae ejusque vi, St opera-tione inter se digladiarentur Joannes Chrisophorus Stucmius 8c

Guntherus

( 4 i )Pec. Schedialmate Lips 1734. edi- (s 41 ) Is versioni Monadologi* Leibni-to, ubi nummi a Leibnitio inventi delineatio tianse , ipsam illustris vi* epistolam ad Di»;Î U °W exhibetur. cem Brunvicensem p. 103. adjetit.