Buch 
1 (1768) Theologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
XCIII
JPEG-Download
 

LEIBNITII VITA. xcm

observationum praestantissimarum farraginem , non extorsit mo-do precibus St cohortationibus suis viris doctis Leibnmm ,totam digessit, praefatusque est 6c regi inscripsit, omnemqueeditionis curam unus fere absolvit, sed St ipse ex abundantis-simae eruditionis penu quam plurima contulit - immortalem eigloriam conciliantia. Sive enim matheseos mysteria rimare-tur - sive antiquitatis fontes aperiret, sive rerum physicarum,historicarum, philologicarum rationes panderet, in omnibusseque magnum ostendit ingenium, dignus cujus vel hoc solonomine apud posteros perennet memoria. Deinde quam ab-solverat , Theodiceam , sive dissertationem de bonitate Dei , li-bertate hominis & origine mali , hoc anno typis Amsteloda-mensium prodire jussit, cujus celeberrimi libri historiam at-que fata infra strictim enarrabimus. Id in praesentia mone-mus , & scribendi elegantiam, 6c argumenti varietatem mul-tiplici doctrina refertam , St novas atque inauditas hypothesesmiro acumine defensas St adversarios, quibus doctissima com-mentatio opposita est, in admirationem plerosque rapuisse, itaut faterentur illi quoque , quibus multa paradoxa visa sunt ,incomparabile esse decus ingenii Leibnitiani. In hac autemtractatione , quamvis plurima nova sint, harmonia tamen pre-stabilita non inter animam modo St corpus, sed St inter na-turae ac gratiae regnum, itemque elementa monadologiae pror-sus singularia orbis philosophici oculos prae reliquis in se con-verterunt. Ceterum St Longium , Bibliothecam sacram augen-tem hoc tempore adjuvit, St thesaurum codicum Mscr. Gu-dianum bibliothecae Guelpherbytanae vindicavit. Tanto ar-dore cum in literarum disciplinarumque augmenta esset ac-census , maximo ejus gaudio accidit, ut anno sequente Petro I.Russorum imperatori innotesceret, quem Torgaviae conve-niendi occasionem erat nactus. Ut enim maxima quaevis com-plexus erat animo Princeps magnus St praecipue emendandisad meliores sensus subditis excelso spiritu intentus, ita nonpotuit non facilem se praebere Leibnitio , cujus ingens animiacies St summa de artibus atque scientiis merita ipsi commen-tu 3 data