Buch 
1 (1768) Theologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
CXXVIII
JPEG-Download
 

CXXVIII JAC. BRUCKERI,

optimum finem dirigantur; ratio autem divinae voluntatis at-que electionis non nifi a bono fumi possit. Tacemus ea, quaeprolixè ex scriptis Leibnitianis per potiores doctrinae Christia-nae articulos adduxit diligentissimus Kortkoltus , ut evinceret,Leibnitium de principio cognitionis in divinis 6t Scriptura sa-cra, de Trinitate, de peccato originali, de Christo, de mira-culis , de operationibus Spiritus sancti, de testimonio Spiritussancti interno, de virtutibus Christianis, ita statuisse, ut salvamaneant fidei capita ab oraculis sacris definita, 6c omnis re-ligionis naturalis ad salutem sufficientiae suspicio evanescat.Ex quo non tam frigide externam quoque religionis professio-nem edidisse concludunt, licèt sint, qui concedant, sacrarumdoctrinarum interpretes negligentiiis eum audivisse, eo quòdeorum dissertationes saepe inanes ei viderentur, aut aculeatae,quod an verum sit , illi dicent, qui cum Leibnitio uno locovixerunt. In scriptis enim animum a pietate minime alienumsaepè demonstrat, & haud obscurè virtuti Spiritus S. internaelocum facit, & statuit, poetas non pojsc melius de republica me-reri , quam fi omnibus viribus in sterna felicitate omni colorumgenere pingenda atque animis imprimenda occupentur , eiqu$ rem-publicam Chrifiianam plurimum debituram , qui effecerit , ut sum-ma fit in pietate jucunditas. Valdè autem contemnunt sectato-res Leibnitii, quae Newtoni asseclae contra hypotheticam Leib-nitii philosophiam monuerunt ( 85) , his enim adhibitis theo-rematibus , adductisque regulis generalibus in ea naturae ady-ta penetrasse philosophum contendunt, quae cum non perspi-ciam adversarii , pro hypothesibus fundamento carentibus ha-beant. Ipse vero Leibnitius dum se universalissimis quibusdamprincipiis paucisque axiomatibus natura notis , maxime veroprincipio rationis sufficientis & indifcernibilium , de quibusinfra, aedificium metaphysicum inaedificasse contendit, induc-tionis particularis vitia Newtoni asseclis objicere non omisit.Valdè autem ejus amicis displicuit, quòd Leibnitius in Theo-

dica»

(tf ) Coa s. CI. Kahlius in Compir, philos. Itiinii. &, Knrtit. p. i;z, 3c pifim*