Sedatores
Lcibnitii.
cxxxn JAC. BRUCKERI,'
torem principiorum metaphysicorum, etiam a suspicione Spi-nozismi imputanda non°alienum. Tacemus illos , qui vulgataharmonia praestabilita contra illum surrexerunt, 6c quibus ipserespondit) Foucherium , Lamium aliosque supra jam memora-tos. Maximè P. Baylio virum illustrem hostilia arma intulisse ,'apparatus Theodicene loquitur ; ille autem harmoniae praestabili-tae bellum quoque indixit, cujus objectionibus Leibnitius re-spondit. Disputavisse autem cum Sturmio quoque atque Schei-hammero de notione naturae atque substantiae , ex supra dictisrepetendum est. Commiserunt eum quoque singulares , quasin argumento historico fovebat, hypotheses , cum 'Kulpifio ,
Pf annero , Gundlingio , Tournemimo aliisque, quorum supra jammentio facta. Ipsa autem ejus philosophiae dogmata adversa-rios ferè innumeros in Germania 6c extra eam reperisse, ne-mo non ex iis , quae de reprehensionibus virorum doctorumsuo loco diximus inteliigit. Factum inde, ut Leibnitianaephilosophiae brevem aetatem, fortunamque non fatis benevo-lam quidam vaticinarentur , quae imprimis conjectura fuit cla-rissimorum virorum Fontenellii & Des Maizeaux. Ast falsoseos fuisse , eventus prodidit. Nam nondum humanis rebuserepto Leibnitio inter mathematicos pro ejus partibus stetere lmagna nomina Gallorum, Germanorum , Italorum, interquos Bernoullios primo ferè loco ponere aequitas postulat, Iquibus calculus Leibnitianus plurimum incrementorum debet, 1quique alia quoque philosophiae Leibnitianae capita, praeci-pue quod de viribus corporum vivis tradit, &. illustraruntegregie , 6c fortiter propugnaverunt. Philosophia autem , vel |metaphysica potius Leibnitiana, auctore suo adhuc superstite 1in sectam non abiit. Id quod praeter difficultatem & sublimi-tatem ejus, qua plerisque lectoribus obscura facta est, ipsiquoque parenti suo debet, a spiritu sectario, ut decet philo-sophum longè alieno , qui eum proscribendum esse ex civita-te erudita prudenter statuit. Plurimum tamen philosophiaeLeibnitianae detulit, eamque & doctissimis lucubrationibussuam fecit , vir celeberrimus Michael Gottlieb Hansdms. Qui