Buch 
1 (1768) Theologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
CLXIV
JPEG-Download
 

clxiv JAC. BRUCKERI/

nium rerum existentiam a Dei voluntate dependere ostende-ret , & accepisse essentiam atque naturam ex ideis in intel-lectu divino praesentibus doceret. Id quod a Platone eum mu-tuum accepisse, licet emendatum 6c sensu magis philosophi-co pronuntiatum, nec ipse negat, nec inficias iverit, quisquisPlatonismi paulo est peritior. Ast, ut verum fateamur, vel-lemus , ut distinctius clariusque vir illustris in assertione hacloqui, quàm incerta 6c ambigua loquutione veterum errores,a quibus eum alienum fuisse facillimè nobis persuaderi pati-mur , palliare voluisse videri maluisset. Ipsa enim haec asser-tio idem prorsus, fi vetba spectes, dicit, quòd systema ema-nativum Alexandrinorum, Cabbalistarum , 6c quicunque exorientali 6c Platonica schola prodierunt , inculcat, ex Deosubstantia prima per fulgurationes divini luminis produsse, idest emanasse res omnes , 6c naturam suam limitationis carceri-bus circumscriptam ex ideis in intellectu divino latentibus, Lein divina natura necessario existentibus, sed voluntate DEI,ut extra ipsum existerent, productis, accepisse. Quo pactores omnes ratione existentise quidem sola DEI voluntate fuis-se productas non negarunt, &, quod Hierocles ( 20 ) monuit,ex materia non praejacente sola voluntate DEI fuisse formatasasseruerunt: ast ipsam tamen essentiam rerum, ex DEI essen-tia vel ut subjecto 6c fonte suo fluxisse, adeoque non nifi limi-tatione & emanationis ordine a Deo differre statuerunt. Quemdeismi vel pantheismi errorem Leibnitio affricare eo magis ini-quum putamus, quo magis is rerum essentias in possibilitateposuit, quae objectivè tantum in Deo sunt, nempe considera-to intellectu divino, qui circa eas versatur , quae ad emana-tionem non sufficiunt. Sed paulo distinctius pronuntiandum,& asserta ab hac '^ivS'ep/unvda munienda erant. Undè pruden-tius 6c circumspectius definivit 8. VIII. Caussae Dei: ABudmdependent a Deo , tum in exifiendo , tum in agendo , nec tantumab imelleBu ejus , sed etiam a voluntate. Et quidem in exist n ~do , dum omnes res a Deo libere sunt creatce, atque etiam a DfO

( »0) De F^to apud rk otium cod, 141.