tùaai .JAC. BRUCKERI,
LXXV. Animalia , quorum -nonnulla elevantur ad graduinmaximorum animantium , ope conceptionis, appellari pos-sunt spermatica, sed ea, quae speciem non mutant, nascun-tur , multiplicantur, 6c destruuntur , quemadmodum animaliamagna. Parvus admodum numerus est electorum , qui adtheatrum majus progrediuntur.
LXXVI. Si animal nunquam naturaliter incipit, nec un-quam naturaliter finiri debet : & non modo nulla datur gene-ratio, verum etiam nulla destructio totalis, seu mors rigorosèsumta. Atque ratiocinia ista a posteriori desumta, cum illisL priori deductis optimè concordant.
LXXVII. Ita asserere licet, non modo animam , mundi in-destructibilis speculum , esse indestructibilem, verum etiamanimal ipsum, quamvis machina ipsius saepius ex parte pereat,& involucra organica relinquat, vel capiat. Noverat Leibrii-tlus , ut veterem philosophiam apprime didicerat, & intelli-gebat, veteribus hoc systema indestructibilitatis, ita enim com-pendii caussa vocabat, non fuisse ignotum. Ut igitur senten-tiae valde paradoxae 6c invidiam toti hypothesi constare aptaeauctoritatem conciliaret, ad veterum consensum provocavit.Testem autem produxit Leibmtim auctorem libri de Diana*qui Hippocrati tribui solet, verius autem a discipulo quodamHippocraticis sententiis innutrito profectus est. Is ubi to A-°,ex igne &. aqua constare dixisset, quorum ille omnia per om-nia moveret, haec omnia per omnia nutriret, id est, ille ac-tivum , haec passivum principium suppeditaret, addit: » Par-», ticulatim utrumque superare & superari ad summum & mi-», nimum, quantum ejus fieri postit ; nunquam autem simul in», eodem consistere, sed semper alterari ; nullum enim omni-», nò corpus perire , neque fieri quod priìis non erat, verum», permixta & discreta alterari : homines autem putare , hoc», quidem ex orco in lucem auctum generari, illud vero ex», luce in orcum imminutum perire ac corrumpi. Oculis au-», tem magis credere oportere quàm opinionibus : sed animal» neque mori possibile esse neque generari, sed augeri omnia