Buch 
4 (1768) Philosophia in genere, & opuscula sinenses attingentia : ; Historia & Antiquitates ; Jurisprudentia / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
186
JPEG-Download
 

m

G. G. L E I B N I T I I

G. G. LEIBNITII

BREVIS DESIGNATIO MEDITATIONUM

DE ORIGINIBUS GENTIUM,

DUCTIS POTISSIMUM EX INDICIO LINGUARUM,

U M remota; Gentium Origines Historiam transcendant , L in-guce nobis praestant veterum monumentorum vicem. Etvetustissima linguarum vestigia supersunt in nominibus flu-viorum atque sylvarum, qua» mutatis accolis plerumquepersistunt; proximae sunt locorum ab hominibus constitu-torum appellationes ; quamquam enim multae villae, multaoppida à conditoribus nominentur, quod in Germania valde est fre-quens , quae serius exculta est ; alia tamen loca k situ, à proventu, àcaeteris qualitatibus appellantur, Sc vetustiorum difficilis est etymologia.Nomina etiam vetera hominum, quorum nulla Gei maniae gens pluraFrisiis retinuit , ducunt nos in sacraria, ut sic dicam , veteris linguae.Illud enim pro axiomate habeo, omnia nomina qua vocamus propria , ali-quando appellativa fuijfe , alioqui ratione nulla constarent. Itaque quotiesvocabulum fluminis, montis, sylvae, gentis, pagi, oppidi, villae, nonintelligimus, intelligere debemus, ab antiqua nos lingua discessisse. Sicquotiescunque nomen hominis Germani, velut Franci, Alemanni, Sa-xonis, Gothi, Vandali, in Rie, vel Ricus terminatur, ut in Theodo-ricus, Fridericus, Hunericus, & similibus; ignoraremus forcaste fortitu-dinem & robur significari, nisi Uenantius Fortunatus Chilpericum ita ex-posuisset :

Adjutor fortis , fi interpres barbarus adfit.

Hulpe enim auxilium hodieque est. Hinc jam admonemur gigantes &heroes ante paucos annos in libris Germanicis novissima» vetustatis Reà.endictos; quod proprie longurionem notat. Est enim Recken nunc quoqueextendere, 8c conti seu baculi oblongi apud Brunsvicenses dicuntur ricken.Et ipsum reck , ricken , à Celto - Scytico est fonte, nam reye , rige > re-gula , regere, rex, reijfen, reijfen, aliaque multa, ad extensionem se refe-