OPERA PHILOLOGICA.
iSj
G. G. L E I B N I T I I
COGITATA QUADAM,
De ratione perficiendi & emendandi Encyclopcediam Alstedii.
O Peras pretium esset , Encyclopasdiam Alstedii perfici & emendari.
Defuit viro optimo non labor, non judicium, sed materia , sed nostritemporis felicitas. Ego vero ad ejusmodi Encyclopasdiam constituendam basenobis comportanda puto. Quicquid sciri dignum est , distinguo in Theo-remata seu rationes , Lc observationes seu historiam rerum , historiam lo-corum & temporum. Encyclopaedias igitur necestària sunt primo elementaveras philosophias accurate demonstrata. Huc inserendus Thomas Hobbesde corpore & de Cive integer , passim tamen emendatus. Inserenda hucElementa Euclidis , & quae iis addita ab eo tempore inventa, similiter de-monstrata. Pro vera Theologia addenda nostra Elementa philosophica demente, pro vera Jurisprudentia nostras demonstrationes juris naturalis , provera politica nostrae demonstrationes tum de utili in genere , tum de optimacivitate possibili. Interea pro philosophia de mente adhibenda excerptaquaedam ex Cartefio & Digbceo Se Bonarie , Sc Logica ( nâm & illa estpars Philosophiae de mente ) Jungii cum excerptis ex Claubergiam & Ar-noldiam , & mea arte combinatori. Pro vera Physica supplendo Hobbiaaddenda G alila ana & Hugeniana de motu, & mea etiam nonnulla , imo& Aristotelica & Digbaana quaedam , quae in meris ratiocinationibus nonexperimentis consistunt.
Nunc ad Historiam rerum seu Observationes. Observationes itidem suntde mente , de corpore , de homine ; observationes de mente sunt vel denostra , vel de aliena. Ad nostram pertinet doctrina characterisiica de mo-ribus Sc assectibus eorumque variis causis , gradibus, effectis, mutationi-bus ; tum doctrina de observationibus mentalibus ipsarum cogitationum ,quibus rebus sentiamus juvari memoriam judiciumque , quibus ingenium >multaque alia id genus reflexionibus in nos ipsos factis annotanda. I umdoctrina de somniis, ecstasibus, operatioribus Lunaticorum , ebriorum &c.Et omnino illud diligenter attendendum est, cumam homines semper co-gitent , nec ullo memento cesset anima , neque in sopore , neque in Apo-plexia , neque in ipsis viciniis mortis, cùm tamen is cui subito succurritur,ad se redit, & de extremis renunciat.
Porrò de mente aliena observationes institui pc ssunt , si omnia obser-ventur , quae in mundo etiam sire cooperatione homini m rationabili er fiunt.Huc regimen mundi ejusque forma, usus paitium tum mundi , tum cor-poris humani. Sed haec pars veluti fastigium operis universi imponenda est,quia pendet ex historia ceterorum omnium cognita. Ergo huc tantum re-ferenda