G. G. L E I B N I T I Î
185
G. G. LEIBNITIIBREVES QUADAM COGITATIONES
In historicam de beata Virgine Maria relationema D. Renoulto conscriptam.
Ex libr, Eccardi inscript. Von dem Monatlichen Aulliigneuer Bucher. ann. 1702.
I N relatione libri , qui de Madonna inscriptus est , haec essent comme-moranda : scripta ejusmodi probari haud poste, in quibus Papistarumsic dicta Madonna tanquam persona moribus non admodum honestis re-praesematur j notum enim est, per Nostram Dominam, vel Madonnamaliam apud Papicolas non intelligi nisi Sanctam Mariam Virginem: ac li-cet imprudentes etiam inter ipsos sint plure», qui Sanctissima» huic Virginiindecora multa affingere soleant, id tamen novam non inducit personam,neque ipsa substantia sed accidens solummodo mutatum est: Atque si quisin Italia Galliâve aut quibusdam etiam Germànice locis, contumeliose adeode Madonna loqueretur, quod libri hujus auctor facit, is fané unumquem-que maximopere offenderet, secundum leges capitis periculum incurreret,superque haec omnia Religionem Romanam injuria afficeret ; quippe cumejus sectae homines ratione suâ utentes legendarum, ut vocant, nugamentahaud probent. Prosopopoeia igitur est minime probanda, ex ridiculis le-gendarum fabulis singularem personam effingere, iisque eam nominibus,qu-e tot gentes beatae Virgini tribuunt appellare velle. Fingamus fieri poste ,ut variae cavillationes aut calumniae a calumniatoribus, vel a simplicibus ho-minibus minus decentia de Principis alicujus persona in vulgus sparsa fuis-sent , annon esset intolerandum quid , siquis ex malo ejusmodi rumore Prin-cipis hujus vitam eo adhuc vivente, vel eo quo inprimis coleretur loco,rebus vituperio dignis plenam consarcinaret & excusationis loco diceret :Esse istam Reginas N. N. non quidem verse illius sed alterius ab aliis qui-busdam ita descriptam vitam.
Inprimis se hic manifestat inconsultus Religionis zelus, 8c quidem per-nicioso admodum & periculosam exacerbationem serente modo. Quodidem & Scriptores quidam ex iis, qui ab Ecclesia Romanse partibus stant,contra Reformatos fecere dum iniquissimo convicio, Calvinianorum Deumipsum diabolum estè , asterete haud dubitaverint: Praesertim cùm aliquandoceleber ille Heidelbergensium Theologus David Parcens cum Martino Be~cano haud minus celebri Jefuita in thermis Sualbacensibus disputaret, hicnimio disputandi fervore abreptus, ita ratiocinaretur ;
Quicun-