OPERA PHILO LOGICA, |S*
Quit-uuque elt autor peccati , Ille est Uiabolm;
Atqui Calvinianorum Deus est auctor peccati:
Ergo Calvinianorum Deus est Diabolus.
Meritò itaque illi minor a Parato negata est propositio. Ubi simul hocaddendum, quòd, licèt aliquis fuisset auctor, cui per imprudentiam forteexcidisset : Deum quodammodo peccati auctorem este, minor tamen pro-positio valere non posset , Deum scilicet ipsius peccati auctorem esse ha-bendum ; quippe cum auctor ejusmodi alium non habeat Deum, praeterillum unicum, aeternum, omnipotentem sapientissimumque rerum Domi-num, ego sane revera dicere nequeam, ipsius Deum peccati esse aucto-rem ; ipsius enim Deus etiam meus est Deus : Minor itaque sic efferendaestèr : N. Deus ex ipsius mente est auctor peccati, totumque argumentumita eflet constituendum :
Qui ex mente N. peccati auctor est, ille est Diabolus;
Atqui N. Deus est ex N. mente peccati auctor ,
Ergo N. Deus est Diabolus.
Sic ergo major propositio erit salsa : Is enim qui ex N. mente peccatiauctor est, is ideo revera non est. talis.
Si quis itaque non nisi ritè formatas propositiones formare, ex iisquerectè concludere velit, ita se explicet oportet: Si effatum N. verum esset»mala inde ejusmodi conclusio sequeretur : sed ideo neque ipsi mala ejus-modi propositio imputari, neque ipsius Deo malum ejusmodi nomen tri-bui potest.
Ejusmodi oliin controversia fuit agitata eo tempore , quo ImperatoresChristiani Constantinopoli imperitabant; tum enim aliqui magna conten-tione , Machometis Deum exsecratione devovendum clamabant, cùm enimMachometes suos alium Deum non docuisset, nisi omnipotentem illumhujus universi creatorem , licèt unum alterumve attributorum ejus nega-ret, contraque ea unum alterumve, quod ipsi miniis conveniebat, ei tri-bueret : Eadem est ratio, si quis male de Papistarum Madonna volueritloqui.
Hoc insuper meritò addendum, si auctor librum suum Gallice ita inscri-psistèt : IJhijioire de Notre Dame , eandemque iis proscidistèt , quibus ,Madonnam conviciis, iuturum tuilîè , ut quemvis offendisset lectorem ;istos vero qui sequivalentem Italis auribus vocem eodem sensu usurparesunt assueti, simili omninò modo effendi noceste est. Restat igitur, ut ejus-modi legendarum scriptores, merita afficiantur poena, ipsisque demonstre-tur, quàm indecore sanctiffimam Virginem tractent in suis scriptis ; idcircotamen Mariam iplamve nostram Dominam, ut vocant, eo pmextu quasiea sit Maria illa in legendis occurrens contumeliose haud este tractandam.
Id quoque nimium forte este videtur : Dominum Renoultum hujufce scriptiauctorem Nefarium laudare, Ephesinumque Concilium miniis probare.
G.G.LEIB-
Aa 2