Buch 
5 (1768) Opera Philologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
191
JPEG-Download
 

OPERA PHILOLOGICA. 191

Videas enim multos Pyrmontanas, Egrenses aliasque cum salutis eventudomi haurire: Deprehendit nuper vir quidam doctus & attentus, Medi-cina: peritus, aquas Pyrmontanas transmissas in alias terras magis ventremsolvere, quàm apud fontem ipsum, eo quod partes materiales, qua: me-tallicae sunt, propter gravitatem primario praecipitentur , quibus tamen vispurgandi per viam adstringendi modus ponitur.

Hertii notae in Fufendorjium de jur. nat. & gentium meritò commeir-dandae sunt, raro enim , nisi optimâ ratione nixus, illi contradixit. Quodvero monendum visum fuerit Leibnitio ad libellum Pufendorjii de officioHom. & Civis, ex epistola ejus ad Abbatem Molanum , (a) patet, quamprimo vulgavit Boehmerus Helmstadiensis , qui ejus occasionem dederatde eo judicium petendo.

Insolitum , Auctores Latinos annotationibus vernaculis illustrari : praestatinterpretationes, sive versior.es Germanicas addere.

V aldè indignatur Cotejius in praefatione ad Neirtoni principia illis, quiattractiones proprie dictas rejiciunt, easque ad miracula, vel qualitatesoccultas scholasticorum relegant. Nihil autem dicit, quo haec sententiapostit refelli.

Promovit quidem editionem actorum publicorum Anglicanorum Ry-meri, Halifax primus Gazophylacii commissarius, sumtus autem ex aera-rio publico facti sunt. Continuatur opus post fata Rymeri.

De disciplina arcani prolixe fatis & eleganter, atque docte inter Schel-flratium & 7 'enuelium disputatum est.

Non concedendum quidem est , quod in memoriis Trevoltianis refer-tur, & refutatur, in prima creatione omnes fructus, arbores, plantas,animalia praesentia suisse; admitti vero potest , viventia tunc jam fuisse,è quibus praesentia ( attamen non sine multis mutationibus, & praeforma-tionibus) suerint exorta. Itaque non dari ortum novarum substantiarumproprie dictum, nec generationem proprie dictam, non mortem propriedictam. Nec ab innumerabili multitudine, quae vix comprehendi potest,haec enim nostrae imaginationis limites tranicendunt, ut alia multa quae in"natura eveniunt. Aliud est imaginari, aliud intelligere.

Praestaret Bentleyum digna laude excitare ad refutandam porrò liberecogitantium licentiam , non autem ejus famam in re sugillare.

Remedium repuerascendi ridiculum est.

Verum est, in Lockii scriptis philosophicis multa esse fundamento ca-rentia , in Theologicis , haud pauca fuipecta, examine digna.

Multi scripserunt de literatis infelicibus , sed magis desidero uberio-rem materiam scribendi de literatis felicibus. Edidit quidem siterà tumfelicemFheophihts Spizeluts , sed k prtecepta non vero exempla ex-hibet.

Expe-

(a) Yid. hanc Epistpl. in Tom. IV. pag. iij