274 G. G. LEIBNITII
eum, qui ex ejus ore aliquid , de hoc libro, retulit, errare puto. Launotuienim hoc libro scripsit, qu-e menti ejus consentanea ex aliis operibus ejusfatis constat.
II. Quod Lotharingicum matrimonium attinet, res ita se habet. ViventeLudovico XIII. Lc primo ejus Administro Richelio Dux Aurelianensis PaterRegis aula; offensus , ignaro vel invito Rege duxit in conjugium Marga-retham Principem Lotharingicam. Id matrimonium Richelius pro nullo ha-
^ beri volebat , quia lex esièt Gallice , ut Principes sanguinis invito Regenuptias contrahere non possent. Ea de re integri libri sunt scripti. Sed/ Launoius librum suum longe serius scripsit, quando de matrimonio Aure-
lianensi non amplius agebatur , Lc tractavit qusestionem generalem , utrumpotestas secularis vel Regia postit lege civili constituere impedimentum di-rimens ? Eaque quaestio in Gallia antiqua est, ex quo in Blesensibus Comitiisconstitutum est, ut nulla essent matrimonia , invitis parentibus & aliis cu-ram minorum habentibus, contracta. Talem legem fieri posse, Canonista;& Moralista; Itali plerique negant , Galli affirmant , quia materia sacrasmenti matrimonii sit contractus civilis , qui formam suam a lege civili ac-cipiat. Itaque legem civilem tantum remote in sacramentum operari. Hancdoctrinam etiam Launoius propugnavit. Liber tamen ejus relatus fuit in in-dicem prohibitorum.
III. Condonator quidem privarim Principem suum admonere potest , sedpublice proscindere non debet, quia ea res nocet reipublicte, nec prodestEcclesia;. De Dn. IFdgenseilii morte plurimum doleo. Gratias ago proDissertatione ingeniosa Gallica, de Anti-Christo, quam ego nondum vi-deram. Serenissimo Duci puto non ingratam fore. Quod superest , vale& fave. Dabam Hanov. 20. Novemb. 1705.
EPISTOLA LXXVI.
I. Fabricius cum Tilemanno de negotio irenico sua consociat cohstlid. II. Deregia in matrimonium potestate. 111 . De re ironica. IV. De Antonii Girici• cum concionatoribus aulicis controversia.
I. T) Erutile erit, tuum cum Dn. Tilemanno commercium. Consultum erit,_L ut cum Dn. Episcopo Urstno communicet, itaque illum hortare ,quasso , ut ad hunc scribat, & scribenda suppedita. Nam si Episcopus osten-dat Regi id, fructum epistola habebit. Vellem nosse distinctius quid Dn.Tilemannus de Strimesianis judicet ? Ea enim discedunt , ut scis , a Dor-dracenis non tantum in gratia: universalis negotio , sed & in doctrina devera justificatione temporariorum. Ex Serenissimo Duce Antonio his festisdiebus, quibus in ejus aula egi , intellexi , Dn. Richterum Consiliariumintimum apud eum suisse. Valde doleo , quòd nos pra:tervectus est.
II. Launoii librum de regia potestate in matrimonium transmittam. Olim
juve-