G.
G. L E I B N I T I I
*7 6
EPISTOLA LXXVII.
Eccardo Profejsto Historiarum in Acad. Helmstadienfi destinata.
Q Uum literas tuas accepi, quibus spem adventus facis , volebam scri-bere , & suadere , ut mature huc venires ante discessum meum ,quem non diu disseram , dissimulatoque apud vos consilio , Guelferbytum,atque inde huc ires ; ita forte in transitu posses aliquid discere , utile nosci :inter alia circa constituendas res vestras, Seren. Dux mihi testatus est, noningratum sibi esse Dn. Eccardi nominationem ad Historiarum Professionem ,sed tua commendatio plurimum adhuc posset, ne optima intentio Serenis-simi Principis, ut siepe fit, avertatur. Sed haec quidem pro commoditatetua constitues. Ego felix opto iter. Hanov. 15. Jan. 170 5 .
EPISTOLA LXXVIIL
In negotio Condonatorum aulicorum Guelpherb. nihil temere publicandum.
Q Uid est , quod de redhostimento loqueris, quum ego toties usus simbeneficio tuo ? Mallem in negotio Concionatorum Aulicorum Guel-ferbytanorum nihil prodire in lucem ministerio typorum. Nam schedaschedam trudit, effrenisque scribendi licentia invaluit. Vidi ego jactatasmota face crescere flammas , & vidi, nullo concupente , mori. Hic plera-rumque controversiarum genius est. Puto Dn. Prof. Eccard nunc apud vosagere , & auspicato advenisse. Huic peto ut inclusas reddi cures. Valefaveque. Dabam Hanov. IA. Febr. 170 6.
EPISTOLA LXXIX.
De rebus irenicis.
C Lausulam illam ex mensali colloquio natam, &■> quum de Pontificiis.
quaestio e flet, facilitatem Polyarcho nimiam visam , pro certo com-peri. Responsum ad clausulam omnino conveniens arbitror. Theologorumest tam de veritate , quàm de momento sententiam expromere ; sed ne-gotia ad Kempublicam spectant, de quibus non contemnenda nobis polli-ceri postsumus , si rectis consiliis insistatur , nec sincere miniis, quàm cir-cumipecte agatur. Quinam ex vestris Francofurtum ablegabuntur ? Valesaveque. Hanov. 13. Apr. 1706.
E PI-