35 o G. G. L E I B N I T I I
X. Doctis Eremitis potes accensere Cartejium , qui ideo Batavos petierat,ut in media turba latere » & sibi vivere pollet, ut ipse consilium suumexposuit.
XI. In versum Horatii : Nil admirari prope res est una, Numici Solaquequa: possit facere & servare beatum , nuper quidam in nescio qua Ephe-meride commentatus est , insultatque Horatii interpretibus , quòd non ad-verterint , hoc Epicureum esse , & in eo latere dogma Epicuri , omniacasu fieri, adeoque nihil in mundo este dignum admiratione ; quas fatisstulta sententia est ; & praefero Aristotelis doctrinam , admirationem lau-dantis , fontem Philosophias. Legi in quodam itinerario", barbaros, nesciocujus infula: australis , stupidissimos meritò habitos , quòd nihil rerum no-strarum estènt admirati.
XII. Ad Epichasrekakiam pravum quorundam appetitum refero , quilibenter supplicia spectant, ut olim Henricus II. Rex Gallis. Bonis men-tibus displicent haec spectacula. Quod officia circa bruta attinet , dicam ,me ante multos annos rogatu amici schedam , de educatione Principis ,conscripsisse, ubi inter alia monebam , dandam operam , ne puer assuescatcrudelitati in animalia exercendas, posse enim hunc gradum esse, ut etiamin homines fiat durus. Quum schedam R. P. Vota Italus Regi Poloni»praelegeret , inprimis ille locus placuit Regi.
XIII. Mihi nunquam placuit illa, quam JVestus vocabat Poesis politica,ubi forma inscriptionum paginas implentur frigidis argutiis , Lc plerumquealliterationibus , quas Galli appellant turlupinades. Emanuel ‘thesaurus hasnugas provexit , easque inprimis illis placuere, qui ad veram Poesin aspi-rare non audebant.
XIV. Inter Poetas Papas veteres Sylveftrem II. s. Gerbertum , pras ceterismagni feci, quem vulgo inepti Necromantam faciunt. Ejus carmen inBoethium breve , sed non spernendum mihi visum est, pro temporis captu.
XV. Dissertationem mererentur Poetas Prophetas, ubi Lotichius tuus,ubi Seneca. , cujus nosti illud propheticum : Venient annis secula seris &c.Huc Ndstradami felices nugae. Inter Poetas Imperatores haud dubiè nu-merabis Fridericum II. de quo illud in lingua provinciali : Plaz mi Cavalier.Frames & la Donna Castellana.
XVI. Ad picturae usum in re morali resero Ethicam pictam , quam puervidi pro Principe Altenburgico confectam. Musica hodie sere usum mo-vendorum affectuum perdidit, quia solet este nimis artificialis ; raro inveniocantus , qui me tangunt. Ex cantu ecclesiastico placet illud : Ecce , quo-modo moritur justus : Ex novis & profanis vix quicquam occurrit, quodGallicas nuperas od» praeferam , quae ita incipit : Aimable vainqueur , chertyran des cceurs , Amour dont I empire , dont le martyre est plein de douceur &c.Geographiam moralem dedit Daniel Bartolus ; placuit etiam carta Geogra-phica teneri affectus in Clelia Scuderia.
XVII. Egregium est argumentum de vita mortuorum etiam paganis cre-
dita.