ZZ2 ' G. G. L E I B N I T I I
edidit. Ubi legatur , qui insultat interpretibus Horatianis circa illud : Niladmirari &c. nescio , an jam significaverim ; est in nova Bibliotheca bi-bliopola Rengeriani Hallensis part. 21. 1712. 8.
IV. Urinam celeberrimo Schelhammero obstetricias manus afferre cumefficacia possem ! Hactenus bibliopolas inobsequentes habui.
V. Petri Saxii liber , qui desideratur , & quem habere se dixit olim1 Knefebeccius ; is est , cujus tanquam suppressi in Gallia mentionem facitGajfendus in vita Peirefcii. Agit de rebus Ecclesias Arelatensis , & continetdiplomata , ex quibus patet , Imperatores vel Reges Romanorum feris ad-huc temporibus jus in eo regno exercuisse ; si nactus est Dominus Krufe -keniits utiliter edet : Nihil hoc ad Ditmarsos vel Holsatos.
VI. Quia Dn. Terpagrius de Ripas urbis rebus agit, forte ab ipso notarinon inutile erit in Concilio Ingelhemensi A. C. 948. in Tomis Conciliorumextante nominari Lioptacum Episcopum Ribunensem , item eundem ibidici Lidacum Ribuensem. Quis hic Episcopatus esset editores divinare nonpotuerunt, sed est Ripensis , & is fuit primus Episcopus sedis ab OttoneM. illic instituta:. Unde etiam tempus institutionis circiter discitur; ibidemetiam nominantur Episcopi Reswicensis & Arhusiensis. Vocabula illa (non-nihil corrupta ) editoribus Conciliorum monstra fuere. Vides antiquam loci
0 orthographiam exposcere non Rypen sed Ryben vel Rybum , quod fortasseDn. ‘lerpagrio non ingratum erit nosse , quia etymologiam quaerit.
VII. De Sperlmgii obitu doleo. Curandum , ne praeclari ejus laboresintercidant. Mirum , si tria millia imperialium pro Annalibus Hambur-gensibus offerentem repulit. Batavus quidem bibliopola , homo haud dubiemalae fidei, missum ab eo , novaeque editioni paratum Saxonem Gramma-ticum improbe suppressit ; & credo nunc edet, scilicet ut auctorem laborispraemio defraudaret. Idem fecit quidam talis Lauterbachii Prosi Wolssen-butel. libello Architectonico ; quum enim accepisset , vivo amplius nonrespondit, mortuo libellum edidit. En sordes horum hominum ! Dn. Wieid-mannum , nunc extinctum , quem ais de claris Lipsiensibus scripsisse , igncnravi, suspicor ipsum esse Lipsiensem , an libellum illum absolvit ?
VIII. Nigellus nescio, an alibi, quàm Viennae extat, vidi citatum aFrehero ; id suspicionem fecit, etiam alibi haberi. Hadrianus quoque Va~lejius versiculos ex ipso citat ; ego quum Vienna? essem , quaedam inde ex»cerpsi , atque inter alia locum de Francorum origine ex Danis.
IX. Ecce distichon ad me missum :
Papa , Patres, mulier , Rex victus, Rex quoque fictusVix alii lacrymas dant , Ludovice , Tibi.
X. Cogitavi aliquando , an non posset iniri societas subscriptoria intereruditos, Germaniae inprimis , quae ab aviditate bibliopolarum eos vindi-caret , qui non edunt , quae merentur , sed quae ipsis plerumque ignaris
f ilacent, aut quae vili pretio , vel nullo extorquere possunt autoribus , poseet societas insti ea lege , ut socii libris emendis subscriberent, fi non om-nibus