OPERA PHILOLOGICA; 347
scriptosque habemus , paucis demtis, qui torte recens è Mscr. editi, illis-que intacti. Medii Evi scriptores, fateor, non ita in promtu habentur,si tamen T'rithemium , aliosque id genus adhibeas ecclesiasticis , si Freheridirectorium historicis , ut de Vossio , Mirto , Chesniis nihil dicam , si con-ferantur Mscriptorum indices, potiffimos quosque habere non usque adeodifficile erit. Fateor, latere passim multos, sed plerosque non este tanti,ut ab eorum oblivione magnum generi humano damnum sit metuendum.At nostro tempore tot praeclaras meditationes , tot egregia inventa, totvastissimi, ac prorsus stupendi labores publice exstant, ut indigner saepenumero ingratitudini saeculi nostri erga suos illustratores. Esset igitur op-tandum magnopere, ut extaret aliquis , qui meritissimos de re literariaViros inde usque ab inventa typographia recenseret ordine temporum,annotaretque illud maxime , quid quisque potissimum in rempublicam con-tulerit. Ita fiet, ut multi, licet doctissimi, sint initio fortasse praetereundi(neque enim simul omnes dari possunt) qui tamen nominare non possunt,quid potissimum iis eruditio debeat. Nominandi igitur illi, quibus primaeauctorum veterum eruderationes debentur; qui difficiles in antiquitate, utchronologia, Geographiaque, nodos primi solverunt, quicumque propriasnobis meditationes suas, easque, si non veras, saltem ingeniosas reliquere;qui novum aliquod dicendi genus, novam sectam orsi sunt, quibus inMedicina, ac Mathesi, & artibus mechanicis utilia reperta debentur, quihistorias non aliunde descriptas, sed earum rerum, quibus interfuere ipsi,earumque memorabilium , scripsere : breviter illi, qui, si non vixissent,cseteris rebus eo, qui secutus est, statu manentibus, aliquid res literariadetrimenti passa esset. Hos annotari non est res adeo vasta, utilis tamen,sed & non nego, recondita, & profunda. Neque enim tanti esset de pa-tria eorum, de varia fortuna, de exitu inquiri, quàm de iis meritis, qui-bus aeternum memorandi sunt. Ac vereor, ne plerique illi, qui vitas nobisdedere, hoc non fatis attenderint. Quotusquisque est enim, qui in vitisEr asmi , Rhenani , Melanchthonis , Camerarii meminerit, quos illi auctores ètenebris primi eruerint? Quis est, qui eum JCtum nominet, qui primusjurisprudentiam in artem redigere aggressus, qui ferè dixerim Apelles fuit?Ubi nominatur, qui primus in re nautica accuratius philosophatus sit, osien-deritque cursum navis, si magnetem sequatur, necessario esse fi/u.ConJ]» nonKUK\oaJ]^? Ubi est catalogus compositionum apud Medicos celebriorum,atque usitatarum, suis auctoribus, a quibus saepe denominantur, vindica-tarum ? Quis refert, primum prope eorum , qui mathesin ad physicamapplicarunt, suisse Johan. Suisset calculatorem ideo , scholasticis appella-tum, primos circuli pscudo-quadratores fuisse Bovillum , 6c Montium ,& ut ad theologica transeam, primum omni-praesentiam carnis Christidocuisse Fabium Stapulensem, M. Ant. de Dominis , & Arminianis primumpraelusisse Acontium ? quaeque sunt alia id genus oppido multa, quae & sisparsim non nulla habeantur, nullibi tamen collecta sunt. Ex hoc demum
Xx 2 ope-