3*2 G. G. L E I B N I T I I
nem fructum in planta siepe transposita intercipientem. Prodiit nuperrimelibellus in eum elegans. Sed acer fratrum des Maxets Ecclesia Wallonicaein Batavis Ministrorum, hoc titulo: Histoire curieuse deh vie , de la. con-'duite , & des vrais sentimene du Sieur Jean de Labadie , dont le nom , & hreputaron font tant de bruit farmi les gens de bien , à la Haye 1670. 12.Si ex vero depingitur, ambitionis, superbia, intolerabilitatis, seditiositatisnotas effugere vix potest. Sed utraque pars audienda est judicaturo. Illuddiffiteri nemo potest, caussas, quas separationi pratexuit, non admodumponderosas esse : noluit subscribere Consessionem Ecclesiarum Belgicarum,reprehensis quibusdam innocentibus formulis in negotio Trinitatis , quasne Romana quidem Communionis quisquam sub censuram vocavit ; in-vectus est in librum Collega fui (saltem Consynodalis) Lud. Wohogeniiyelegantem admodum ,& eruditum, quem contra philosophiam,'Scripturainterpretem edidit, atrociffimis accusationibus , quibus colorem reperirenon potuit. In ipsam philosophiam veram, & restauratam ita tumultua-tur , ut satis appareat impetu magis animi, quàm certo judicio ferri. Ma-litia hac an zelo quodam parum Icito fiant, nescio. Unum maxime placetex actis ejus, quod costata in commune pecunia suorum, pauperibus, sedlaboraturis subvenire voluit, quo consilio nisi alius scopus in recessu fuit,nullum potest facile cogitari christianius : sed satis de Labadie. AcademiamJesu Christi, quam edidisti, spero ad has nundinas delatum iri. Meminite quoque aliquid de prudentia veteris Ecclesia* moliri, nisi hoc cum Aca-demia idem est. Si quid de Wemero resciveris , ac mihi significaveris »rem facies mire gratam. Auctionum indices, si per Mercatores, ac nun-dinas iturientes afferri possunt, poterunt per eosdem domum reportari »quare illustr. Boineburgio plurimum gratificabere, meo quoque beneficionon parvo efficies. Factus est mihi nuper aditus ad commercium litora-rium cum Bibliothecario Regis Christianiffimi Mr. Corcavi , unde spero mehabiturum nonnunquam » quae vobis perscribere possim. Illustrili^ Boinebur-giiis amice te salutat. Vale, faveque. Mogunt. 7. Aprii. 1671.
EPISTO-