Buch 
5 (1768) Opera Philologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
366
JPEG-Download
 

z66 G. G. L E I B N I T I I

EPISTOLA V.

BIERLINGII AD LEIBNITIUM.

I. De Henrico Aucupe. IL De torneamentis. III. De Isaaco Vossio. IV.

auttore Sever ambior um.

I. T Ta est* ut mones, non adeo multa extare de Henrico Aucupe apud

X scriptores rerum Germanicarum coaetaneos. Accedit, quod Historiaillorum temporum ab hominibus ecclesiasticis aut monachis in litteras re->lata fuerit , qui in enarrandis eis, qu* ad statum politicum cognoscen-dum faciunt, mire steriles sunt 8e negligentes, ut illa interdum ex voci-bus quibusdam obiter Lc quali aliud agendo interspersis hariolari tantum& divinando assequi cogamur. Contra quas ad augendam auctoritatem,honores & divitias Cleri pertinent, monasteriorum fundationes, ficta mi-racula , liberalità Principum in Episcopos 8ec* prolixe quidem & ad nau-seam usque recensentur, sed ea omnia parum juvare possunt animum co-gnoscendarum patriarum antiquitatum cupidum. Ita v.g de militia vete-rum Francorum & Germanorum, qualis suerit ante tempora Henrici Au-cupis , quid ille mutaverit, non nisi fragmenta supersunt apud historicos.Nec satiant appetitum , quas affert Hachenbergius in Germania media.Notum est institutum Henrici , quo ordinavit, agrarios milites recensens,ut octo eorum in agris, nonus vero in urbe moraretur, quem octo istisustentarent. An omnes ita in urbem recepti ingenui fuerint? dubium est.Affirmat vero Conringius de urbibus F. 8z.

II. Cum torneamenta ante Henricum in usu suille conjicerem, respexiad Nidhardum , ad quem tu quoque, Vir illustris , provocas, qui Caro -lum & Ludovicum , Fii filios, formati* feculo IX. ludos equestres cele-braste memorat. Nunc vero ex te disco, differre ludos equestres seu mi-litares , Lc hastiludia seu torneamenta. Hasc omnia ulteriorem disquisitio-nem merentur, quam minime subterfugerem, modo obtineri posset ne-cessarius librorum apparatus, quibus nec publica nec privatas bibliothecasheic loci fatis instructa sunt.

III. De Isaaco VoJJio in vita S. Evremonii p. 58. 59. tale occurrit judi-cium: » Vbici à peu près quel étoit le car altère Isaac Volfius , que vout» m'avez demandi. Il entendoit presque &c. de toute crearne.

IV. Te quoque, Vir illustris, a nonnullis pro auctore Severambiorumvenditari, prodidit Reimannus in hi st. litter. Tom.V. p. 59. his verbis:

I Andere hingcgen haben mich iiberreden irollen , dass es dem IFeltberuhmtenG. G. L. jeinem Urfprung zu dancken habe. Allatus est hic liber ad me,postquam priores ad te dederam. Statina vero subolui, conjecturam istama scopo abire, nec errasse me, responsori* tu* indicarunt. Forte plure*foetus anonymi tibi obtruduntur, qui alium parentem agnoscunt. Vale,Vir illustris, Lc mihi, prout coepisti, favere perge. Rintelii d. 17. Febr. 1711.