Buch 
5 (1768) Opera Philologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
383
JPEG-Download
 

OPERA PHILOLOGICA. 383

ingenia corrumpunt. Scilicet praeficiuntur pueris homines morosi, & nullapropemodum peritia, nullo judicio praediti. Pro vili enim officio habeturpueritiam moderari, quum tamen res fit summae prudentia:, vitiaque pri-mae concoctionis non facile corrigantur in fecunda. Accedit stipendii te-nuitas, unde nemo erectioris indolis muneri scholastico admoveri cupit.

V. Ad $.23. Artem mnemonicam non omnino sperno, fi sobrie adhi-beatur. Id enim ni fiat, ars illa memoriae altera memoria mihi indigerevidetur. Melius quoque esse, judico, si quis ipse sibi subsidia mnemonicafingat, cujus rei experimentum non infelix interdum feci, quam si ab aliisexcogitata adhibeat , iisque memoriam adstringat. In linguis addiscendistermini clappantes utique usui esse possunt. Inserviunt quoque radices &derivata ordine disposita, quod fecit Cellarius in libro memoriali latinita-tis. Allusiones ex harmonia linguarum haustas pariter juvant. Vidi egoLipsia: apud amicum, quas Matthias Wdsmuthus exemplari Lexici Buxtor-fiani , quo usus fuerat, sua adfcripserat manu. Habet quoque ars mnemo-nica suos circulatores & Thrafones, qui multa promittunt, pauca pras-stant.

VI. De Hieroglyphicis Aegyptiacis peculiarem sententiam fovit Andr.Acoluthus , quam retuli in Lineamentis cap. V. §. 4. Kirchero in Copticisnon semper posse tutò credi, plures statuunt. Theodorus Petraus , Holsa-tus , qui orientem lustraverat, sed, cum secundum iter meditaretur, fatofunctus est, promisit novas observationes, qua: interciderunt. Quid tibividetur de Andr. Mulieri clave sinica, vir summe? Inveni in actis litte-rariis Struvii Fase. VI. p. 47. Jobi Ludolfi litteras hac de re ad Chriftoph.'Amoldum. De arte consuli meretur Morhofius, Part. I. Polyhist. lib. II.c. VI. &c Paschius de inventis nov-antiquis cap. II. §. 33. p. 133. seq.Plura habet ille auctor , qua: tibi forte non displicebunt. Meminit &opusculi tui p. 292.

VII. Ad §. 25. Recte rejicis Cortesi regulam : Quicquid clare & di-stincte percipio, illud est verum, qua: utique infinitis modis fallit. Nam& chimaeram , montem aureum, & alia entia rationis clare & distinctepercipio, quae tamen non sunt vera. Sed rem facies lectoribus gratissimam ,si, qua: breviter hic innuis, prolixius .illustrabis.

Vili. Ad §. 2(5. Scriptores methodicos enumerat Morhofius 1 . c. T. I,1 . II. c. 7. & Paschius cap. II.

Ad $. 29. De arte volandi jocosa, sed non injucunda, habet Fontenel-Uus sub finem dialogi II. de pluralitate mundorum. Confer Paschium 1 . c.p. 636. Omifla videtur ars gladiatoria, de qua aliquando vidi librum insol. majori, pulcherrimis figuris exornatum, in quo ars bxc secundum prin-cipia mathematica traditur. Auctor, ni fallor, vocatur Gir ardThibault,

IX Ad §. 30. De ludo latrunculorum haud inepta collegit ThomasCrenius de compar, erud. p. m. 57. seq. Paschius 1 . c. p.760. seq. Singu-larem opinionem Jud*orum , Salomonem ejus inventorem perhibentium,

pro-