Buch 
5 (1768) Opera Philologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
407
JPEG-Download
 

OPERA PHItOLOGIC A. 407

perstrinxit. Liber ille in manibus paucorum versatur , neque enim haberepossunt, nisi quibus ille donaverit.

III. Doctoris cujusdam Sorbonici (id est ! Antonii Arnaldi') prodiit su-periore anno in Gallia "theologia Moralis Jesuitarum , opus recens, ex ipsiseorum scriptoribus collectum, quo illi in magnam invidiam passim addu-cuntur. Si Lipsiana devenerit , habebit Cl. Stegerus noster pro laudabilimore suo novam vertendi excerpendi ve materiam. Qua; super Novi Testa-menti versione Gallica Jansenistica excitata; sunt nuper in Gallia lites, nonignoratis, opinor. Ceterum hxc ideo scripsi, ut ad vicexn reddendam teprovocarem &c. Francos. |§ Aprii. 1669.

EPISTOLA II.

I. De Lyseri nova scholarum reformatione Burlaci rejefîa. II. De Span-hemii Ustoria Jobi. III. De fratrum Walenburgiorum operibus. IV. Delitibus Calixtinis. V. Nova litteraria desiderat. VI. Notitias & CatalogosMStorum i;i Saxonia latitantium cum amico communicandos optat.

I. T Yserum nostratem audio passim discurrere. Fuit Durlaci, & in aula

I i proposuit novam quandam scholarum reformationem & meliorem,quàm qua; passim obtinet, rationem instituenda; juventutis; cui rei perfi-cienda; designationem obtulit cujusdam collegii methodistarum instituendi,eique Principem Protectorem optabat. Responsum est : E Principis digni-tate esse exercitibus potiùs , quàm exercitiis scholasticis pra;esse. Exiit igi-tur Durlaco indignabundus, &, ut Consiliarius illinc aliquis per jocumscripsit, pulverem calceamentorum excutiens in ingratas terras.

II. In re litteraria, sacra prassertim, pauca his locis nova. Heidelberga;Spanhemius junior molitur historiam Jobi, cujus summam ipse mihi retulit,in acidulis Swalbacensibus agenti. Jobum putat vixisse in Arabia felice ,'Mose longè posteriorem ; adversaria colloquii illius Arabia; consignata, vi-deri sibi tempore Davidis aut Salomonis venisse in manus Israelitarum, &circa eadem tempora Ebraice reddita esse, neque enim ovum ovo esse si-milius , quàm Salomonis & Jobi stylum, demtis hujus Arabismis. Addidit,sibi in animo esse, de plerisque libris historicis N. T. criticen exercere.

III. Walenburgianorum fratrum alter obiit prope Moguntiam in thermisWisbadensibus, Adrianus, Suffraganeus Coloniensis. Restat Petrus, Suffra-ganeus Moguntinus, sed eum ad Colonienses abiturire ajunt fratri successurum. Petrus longè altero eruditione superior; &, qua; illi ediderunt,sère omnia sunt Petri. Adrianus tantum operam dedit, ut Colonis im-primerentur. Opera Walenburgiorum generalia in folio simul collecta nunctandem prodiere. Prtecessit eorum compendium, in i2tno in Belgio edi-tum , hoc titulo : Fratrum Walenburgiorum traftatus generales contraili. Egoaliquando eum libellum, quia exiguus est, itineris alicujus comitem mihi