Buch 
5 (1768) Opera Philologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
411
JPEG-Download
 

OPERA PHILOLOGICA. \xt

valet ex sententia , ut spero , dolere autem de jactura Iungianófum. Osserîlli praîterea exemplum tituli operis , quod edo. Terna tibi mitto , unumin usum tuum , alterum ut offeras Webizero , quem dixi, tertium Piacciadoctissimo viro & mihi amico , quem rogo, ut itidem a me salutes offi-ciosissime. Utrumque per te rogo , ut si qua diplomata aut similia dignacuriositate publica mihi communicare velint possintve de sua vel amicorumpenu , me beneficium agniturum. Han. 6. Mart, mdcxciii.

EPISTOLA V.

I. De Antonio Matthaeo, JCto. II. De Gisb. Cupero. III. Loeflero, qttctvidet & audit , annotare suadet. IV. De Leuwenhoeckio.

I. T7 St, ut opinor, Lugduni Batavorum doctissimus JCtus, 'AntoniusB 1 j Matthxus. Is de nobilitate , de jure gladii , Chronicon Egmonda-num Lc alia preclara dedit, quibus media historia plurimum illustratur,qua ego quoque maxime opus habeo. Hunc, quaeso, a me quàm officio-sissime salutes, significesque, quanti praeclara ejus opera aestimem. Fortassepoterit aliqua conferre Vir egregius ad institutum meum. Et per ipsumfortasse parari poterit notitia alicujus viri apud Batavos in publicis nego-tiis insigniter versati, qui Actorum publicorum symbolum conferre possit.

II. Est & alius Vir in Batavis insignis &: multae auctoritatis itemquein litteris celeberrimus, Gisb. Cuperus, cujus summa est antiquitatis omnisperitia ; extantque ejus Harpocrates aliaque excellentis doctrina; plena scripta.Hunc si detur adire eademque apud eum agere meo nomine, quae apudAntonium Matthceum , pulchre facies ; sed non possum indicare, nunc inquo Belgii foederati loco agat.

III. Ante omnia suadeo, ut semper notes, quae audisti vidistive, eam-

que in rem pugillares tecum deferas, unde vesperi in chartam transferretumultuaria annotata possis. >

IV. Leuirenboekium Delphis adibis, 8c a me salutabis etsi ignoto. Li-cuit mihi olim ejus favore videre praeclara microscopica spectacula j quae,ne negligas, hortor. Hanov. £ Mati ejusdem anni.

EPISTOLA VI.

I. De munere theologico Baiero aut Schmidio conserendo Helmfladii cogititur. II. Schmidium de hoc munere expiscandum optat. III. De SagittariiMSptis hijioriam Germania illufirantibus. IV. Res Brunsuico - Luneburgi-cas illustrare Leibnitius molitur.

I. T^TUnc venit aliquid in mentem, quod a te peto, si commode curarei.\l potes. Nostra aulae cogitant de vjris doctis Helmfladium accer-sendis > qui cathedris in Theologica facultate vacantibus praeficiantur. De- F f f 2 Baiero.