Buch 
5 (1768) Opera Philologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
436
JPEG-Download
 

4Z§ G. G. LEiBNITII

terarum aliquid dare ad me volueris, inscribes id Coloniam , ita saltemdie sexto ad me perseretur , nec privabor amplius tam diù jucundilsima ,& toties hic mihi exoptata lectione tuarum. Ne vivam enim , si quid essemihi possit tuis acceptius paginis , quas ego velut rem oppido pretiosamsoleo asservare. Nunc ad ea , quae postulas. Partem tertiam AnnaliumPaderbornensium nondum vidi, quod memini. Est quidem pars tertia istiusoperis, quod Schatenius primus est meditatus, persecta, sed Annalium Pa-derbornensium , quemadmodum nuper ad te dedi, secunda haec tantum est;nam prior operis pars Historia Westphaliae inscribitur. Est e Patribus So-cietatis Jefu , ( nomen Stnmckio est ) qui nunc in colligendis hujus ditionissanctis laborat, quod opus aut absolutum jam piane est, aut certe primoquoque tempore absolvetur. De Mallincrotii bibliotheca dabo proxime adte accurate ; conveniendus mihi per litteras alius est , quem de hac re noviprobe instructum. Interim , si quid habes, quod scire vel mea intersit,vel tua , me moneas, rogo ; si nihil sit, id quoque scribito , ne dubitareiterum incipiam , utrum aut tu mei plane oblitus sis, an , quod veriusexistimandum , tuo indignus favore reperiar. Ego meas quoque nugas misihinc alio imprimendas , & in eo, quod ex his superest, perficiendo nunclaboro. Perfectas dabo ad te. Vale , & fave. Ex Arce Hertenfi , sextosalendo* Decembris , mdccxv.*

Epistola -ix.

De bibliotheca Mallincrotii.

D imisi aliquot vicibus tabellarios hinc sine litteris ad te, quod crede-rem , quotidie allatum ad me iri certiora de eo , quod me rogasti.Hxc quia nondum perlata sunt, ne me tuorum interea mandatorum obli-tum existimes, mitto, qua; Serenissimi Electoris Palatini bibliothecae Prae-fectus ad me dedit, quem putaram hac de re sufficienter esse edoctum.Sciebam enim , eum propterea ad Monasterienses fuisse alias ablegatum.Ab illustrissimo Nejfelrodio , si adesset, certiora sorte haberem ; sed casuaccidit, ut is eo die mane proficisceretur Bonnam , cum tua: mihi vesperitantum redderentur. Exspectamus inde eum quotidie reducem , ego vario-rum responsa , quos praeterea consului. Nunc te quoque , mi Patrone ,unum rogo , ut commendationem tuam mihi deesse non patiaris apud Pri-mores, quorum tu permultos nosti & Viennae , & alibi per universumImperium. Gratissimum equidem mihi feceris , si istud mihi brevi perfec-tum dederis , ut Moderatorem agere apud Comitem , aut adolescentemalium nobilem possim , qui hac aetate sit, ut Jurisprudentiae sit ipse operamnavaturus. Qui si modo animo ad ceteras quoque artes afficiatur, in qui-bus ego non planò rudis existo , boni Magistri partes non desiderabit. Vale,& id tibi curae esse , fac intelligam, Hertem » Idibus Decembribus , mdccxv.

E P It