Buch 
5 (1768) Opera Philologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
447
JPEG-Download
 

OPERA PHILOLOGICA.

447

G. G. LEIBNITII

EPISTOLA MV.

AD JO. CHRISTOPHORUM WOLFIUM,

Primutn Philos. Prof. Vitemb. deinde Pastorem Primariumtempli Catharinas Hamburgensis.

Ex Kortkolti Tom. I.

EPISTOLA I.

I. De insigni Philosophia utilitate. II. De Wolfii de Bogomilis dissertatione.

I. I Ua semper licet tacitus, ut par erat, eo magis aestimavi, qua pau-X ciores esse hodie video , qui veterem dodtrinam colant. Senten-tias philosophorum Graeciae & antiquae Ecclesiae doctorum, ex ipsis elicifontibus, studium est, quod mihi utile videtur ad pondus dandum novisveritatibus, quae plerumque antiquis conspirant. Itaque valde applaude-bam olim juvenis Jacobo Thomasio , insigni viro, qui Historiam non tan-tum philosophorum, sed Lc philosophiae mihi tractare videbatur. Et /o-hannis Henrici Horbii institutum probabam , qui impulsore Thomasio , ve-nas philosophorum in agros Patrum Ecclesiae derivatas, non spernendusaquilex persequebatur , Lc in Origene specimen dare coeperat. Sed T 'ho-mafium mors mox abstulit, Horbium praejudicatae quaedam opiniones aliotulere. Te video haec damna relkrcire posse, cui adsunt aetas, doctrina,animus. Madie hoc studio, &c te vulgo literatorum nostri temporis eri-pere perge , qui sere extemporaneis conatibus per rerum superficiem in-clarescere volunt.

II. Gratias ago, quòd Bogomilos tuos ad me misisti. Inter alia jucun-dum fuit ex ipso nomine horum haereticorum comprobatam videre sen-tentiam a me nuper defensam, quod Bulgari Slavonica gens fuerint. La 'Crosto nostro , viro undequaque doctissimo , multum debeo, quòd tui mihi,notitiam conciiiarit. Quod superest , vale &c fave. Dabam Hanov. lx.Jdecemb. 1711.

EPISTQ-