OPERA PHILOLOGICA. . ^
persunt Plinius , Mela , rei rustie* scriptores , Apuleius , Capella , Boetius .Quando vero misti gratiam delectus fecisti , dicam, venia tua, quid con-gruentissimum crediderim cetera; studiorum meorum rationi. Plinius mefacile a fe absterruit. Huic opus est viro magno , &, quod inprimis ne-cessarium arbitror , medico, cui omnis «k mt p/*»>r varietas perspecta est.
Nec Georgi cos attrectare ausim. Nam nifi quis mysteriis oeconomicis pe-nitus imbutus sit , ut nostras artes veteribus comparare postit , qua; unaest ratio lucem foenerandi scriptoribus istis , operae pretium non fecerit.Elegi ergo > ne te diutius teneam , Manianum Capellam , usus ingentisauctorem , gratum varietate, scientias non libantem tantum , sed intran-tem , solum ex superstitibus scriptorem cujusdam artium liberalium ency-clopa;dia;. Sed difficillimum, inquies, & deformatislimum. Fateor; sednil est , quod non audeam , te duce. Addo, si nemo alius jam occupas-set , sorte ex toto agmine hunc non ideo minùs delegistèm ; ita sempergestii veterum sapientiam nostri temporis inventis copulare. Quare, quodrelictus est hactenus , bona; cuidam fortunae imputo. Sane si cui alii, huiccerte , necessaria illa , quam cogitatis , orationis analysis ; ita perpetuòsalebrosus est , & horridus, & affectator antiquitatis sequioris sevi vitiisincrustatae, ut jure dicere postis , versione Latina indigere Martiamtm. Sedin his ego , inque aliis omnibus sequar, ampliss. domine, judicium tuum ,cujus ope fretus rem tantae difficultatis aggredior. Specimen tibi maturòferam , ut ex ejus emendatione intelligam rectius rationem consilii vestri.Interea vale, & homini tibi obsequentiffimo fave. ( Lutet . 167^. )
EPISTOLA II.
P Ro certo comperi , Vitruvium celeberrimi Valesti sub praelo sudare ,editore nobis multa nova ac singularia , a fe primum detecta , pro-mittente , in quibus omnes hactenus interpretes lapsi sint, eosque erroresper totum Vitruvium fusos esse. Quae res facit, ut, antequam editio istaprodeat , manum admoliri scriptori non ausim , ac ne constituere quidemmecum , quid tibi promittere debeam. Praeterquam enim , quòd vir tantussonaste , hominem novum in occupatam a fe materiam involare, non fatisaequo animo laturus sit, paratus ipse succum Gallica; editionis Latina com-plecti , ut, quemadmodum illic Colberto , ita hic Montauserio , utrohiqueregi, satisfaciat. Est Lc aliud cogitandum mihi , an nimirum post westernejus spicilegium mihi relictum sit observationum quarumdam non contem-nendarum. Ita enim ego admiratus sum , ut ne attingere quidem argu-mentum velim , ubi spes non sit, praestari aliquid extra ordinem poste.Nam medullam bonorum interpretum clare breviterque exhibere, sostastenon adeo difficile suerit. Quare venia tua , vir ampliss. ejusque delibera-tionem meam differre cogor , nisi quis interini aptior me, in tanta pro-flantium virorum copia » eam operam occupaverit. Ac fortasse interea , nisi
tibi