° OPERA PHILOLOGICA. 4 63
piendi jactantiam quasrunt, non exiguo rei litterarias damno, cui obviamiri publicè interest. Sanè ostendi reapse in ipsa geometria, ubi regnarevidebatur Cartefius , methodum ejus tantùm ad faciliora porrigi, proble-mata autem majoris momenti aliis fere artibus indigere, quarum & spe-cimina a me sunt prolata, quas notari operas pretium fuit, non ut sper-neretur is, qui nimia pollicitus est, sed ne deciperentur lectores, & quasipreoccupati inveniendi palma a vero studiorum labore averterentur. Vale.Dabam Hanovera 1692.
EPISTOLA IV.
A D
JOH. HERMANNUM SCHMINCKIUM.Ex Sylloge nova Epijiolarum &c»EPISTOLA I.
L Iteras tuas, eruditionis ture ac diligentias, tum erga me humanitatiscertissimos testes, dudum accepi ; sed differre rescriptionem iter Brunsivicense coegit, quod me opinione diutius tenuit, adversa valetudine su-perveniente. Nunc redux recreatusque officio satis facio. Quaestiones, quasmoves in Carolina historia , tuo ingenio ; ik sententias , in quas inclinas,etiam judicio dignas sunt. Controversiam de pai titione regni inter filiosPipini I. regis» Carolum & Carolomannum , ipse olim excussi, reperique,in ea exponenda, ut in multis aliis, falli Eginhardum , scriptorem magiselegantem, (pro captu temporum), quàm diligentem; ut vel ex eo in»telligas, quòd locum nativitatis magni Caroli, & similia se ignorare pro-fessus est, quas mea opinione sciri poterant, si indagasset. Ex vero remretulit auctor, qui jussu Childebrandi & Nibelungi de rebus Francorumscripsit, & circa hasc tempora finit. Ex eo rebus ab utroque principe actisconjuncto intelligitur, Carolo primogenito provincias, magis hostibus ex-positas , regendas a patre assignatas , & in his Austrasiam inprimis cumThuringia ; Carolomanno Provinciam, Septimaniam, Burgundiamque, &avulsos ab Australia Alemannos cessisse; Neustriam adhuc magis scillam;Oceano vicina Lc Britonibus Carolo , sed superiora Carolomanno data. Aqui-tania , quod nondum pacata estèt , utrique relictam , quo conjungerentvires; Boioariam neutri, quas proprium dominum haberet, etsi comiteragnoscentem Francici nominis majestatem. Itaque vereor, ut Blanco con-cedi possit, Carolum Au Arefias regem in nummo dictum, qui AlemannisAlsatisque carebat ; Carolomannum Neustrias , qui Rothcmagum, aliaquepropri* Neustriae loca non habebat. Facilius tamen Car oh Australie , quàm
Caro -