6j 2
G. G. L E I B N I T I I OP. P H l L O L.
Fortunam reverenter habe : sunt Numina coelo ,
Et male felices certa manet Nemesis :
Nec te crede malis aliorum impune fruentem ,
Cuncta repensantes fallere pofle Deo s.
Da pacem populis , muudoque ignosce precanti ;
Non satis is vires noverat ante tuas :
- Vel potius nondum Ludovicum noverat unum;
Illius a fatis 6c tua fata vigent.
Tempus erat , quo te miseram non ipsa negares ;
Et quo felicem ditfiteaiis , erit.
Scilicet a paucis agitatur machina mundi ;
Quantum heros unus, natio tota valet.
Unus Alexander plus quam sua G ae eia , fecit;
Africaque Europa: sub Scipione c^dit :
Cumque Libys iterum versis insurgeret astris »
Marcello stetit uno imperium ia pietas.
Nunc igitur florens Ludovico Gallia RegeHumanum paucis vivere disce genus.
IN ICONEM VENETIANUM
Versus qui in medallione exhiberi possent.
, i ; Ex Otio Hanovera.no.
, Spice Reginam pelagi , qua: flore perenni
Virgo coronatum tollit in astra caput.
Threicium potuit Martem prostrasse Minerva,
Non miror , binas provocat una Deas.
Ut Venus orta mari est , natam Jovis esse cerebroJure putes, Armis Pallada , &c arte refert.
FINIS TOMI QUINTI.