OPERA PHILOLOGICA. 7
dignum existimem. Si tamen quis voluerit me sic dici , eo quòd persesquiannum ferèejus viri familiaritate usus sim, quam mors, spe Le votocitius, interrupit ; non omnino id renuo. Nonnulla enim brevi isto tem-pore per colloquia, singulis hebdomadibus semel cum ipso habita , cumfrequentiora vits mea conditio, utpote qui extra urbem praeceptoris mu-nere tum fungebar, non admitterent, subinde me didicisse non diffiteor,quae, ut accuratam ejus sciendi methodum mirer & praedicem, faciunt.
Erat fané vir ille vere philosophus, Lc omnium scibilium quasi prom-tuarium , cui in geometricis aequalium figurarum demonstrationem empiri-cam per sectiones ; in logicis, praeter notionum & enuntiationum accu-ratiorem doctrinam, species quasdam argumentatio#um non adeo notas,methodumque demonstrandi faciliorem; in physicis doxoscopias minores aDn. Fogelio editas debemus ; deberemusque longe plura , si ingenia essentphilosophica, quibus vacaret fasciculos ejus innumeros pervolvere , &, quasin iis varia eruditione referta latent, eruere.
Hunc tantum virum si per annos aliquot & publice & privatim con-tinue audire mihi contigiflet, uti Dn .Fogelio, aemulo ejus, dum viveret,felicissimo , in cujus proinde morte praematura magnam res litteraria ja-cturam fecit, & Dn. Joanni Vagetio , collegae ac amico meo integerrimo,professori Logices & Metaphysices , in locum pie defuncti Fogelii cunctissuffragiis suffecto ; promtiùs tibi satisfacerem , ac fieri jam poterit. Mo-deratius igitur de me sentias velim. In mathematicis enim non excello,sed vulgarem tantummodo eruditionem consecutus , in notioribus adhucac tritis versor ; magis recondita & abstrusa vel divinioribus ingeniis lin-quens, vel laxiori aliquando animo reservans, si forte Deus labores meosita temperaverit, ut iis quoque rimandis ac penetrandis nonnihil temporistribui possit. Nunc enim non licet, cùm in eo totus sim, ut compendiasive systemata scientiarum mathematicarum Tassiana, quibus meam qualem-cumque rerum mathematicarum cognitionem, proprio inserim, ut aiunt,Marte confisus, acceptam refero, typis in usum gymnasii nostri describantur.
Prostant jam, praeter Jungii Geometriam empiricam, Ialiti dottrina pro-portionum in magnitudinibus , Arithmetica empirica, Trigonometria utraque ,Geodesia , & Photica. Ajlronomia Spherica & Geographia universalis suntsub praelo : quas Astronomia theorica , Chronologia, Stereometria , Statica ,Gnomonica, Graphica, alisque, si quae plures suerint, scientis absoluts,per divinam gratiam sequentur. Quid inde laboris mihi incumbat, facilenovit is, qui alterius manuscripta, sspius correcta, necdum fatis exasciataatque dedolata, partimque confusa, non quidem culpa auctoris, sed postmortem ejus collectoris rerum prope omnium ignari, tractare contigit.Singulis iis, postquam omnes sunt impresse, figuras Lc explicationes con-venientes addere animus est. Eurrque tandem laborem, si Deus ulterio-ris vits usuram concesierit, excipiet Phoranomicus ille dudum susceptus.Dederat enim ipse auctor Jungius mihi proxime ante obitum suum aliquod