Buch 
6 (1768) Philologica continuatione : ; Collectanea Etymologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
16
JPEG-Download
 

1(5 G. G. LEIBNITII

tum , diruto exteriori, novum angustius , adeoque paucioribus copiis de-fendendum stiperesti ; neque hostis occupato multum fruì poster, utpotecujus exteriora verius civitatem numquam roborata fuissent. Haec hactenus.Plura , ubi continuationem catalogi mittam , quod fiet , ni aliter jubes fabhinc octiduo. Vale. Hamburgid. 4. AT ai i 1678.

Dti. Siverus salutat otficiofìifimè , ac impressione Taffiariorum > ad quo-tidianam corrigendi assiduitatem obligante , quo minus rescribat, impedirife nuntiat. Vale iterum.

( 8 . )

PLACCIUS LEIBNITIO.

Idem , mijfo catalogo Fogeliano , Kirjlenianum quoque pro?nittit.

C Atalogum Fogelianum integrum ad te pervenisse fatis certo credo ,licèt 'adhuc binis ultimis meis nihil reposueris. Quod occupationibusadlcribo tuis. Interina Feldeniana manufcripta , ut & de astrologias emen-datione epistola mea decem grossorum bonorum pretio descripta exspectant,cuinam committi debeant. Equidem heri de pecunia mihi eo nomine sol-venda mentionem fecit iVeberus , mercator noster ; at de auferendis coern-tis nullum verbum. Pecuniam autem offerebat moneta vessate , quam'Drittels vocant, eo quòd apud vos non aliam fibi exspectandam aiebat.Interina ego bonum imperialem hic silvi , adeoque plus octava parte pre-tii perditurus essem, si tali moneta mihi, quod perlolutum est, restituere-tur. Id quod nolle te scio. Novi litterarii nunc abhinc nihil, nisi quodKirstenianas quoque bibliotheca: auctionem exspectamus, si Fogeliana benesuccedei it ; de quo neuiiquam dubito. An de Conringianis operibus con-junctim editis vel edendis aliquid compertum habeas, scire cupio : ut etde Clafemi, Professoris Helmstadiensis , in Grotium commentis. Item illaPolitica, quam notis illustravit, cujufnam sit auctoris, scire averem. Pluraalias. Vale faveque. Hamburgi d. 29. Mali 1678.

( 9 - )

SIVERUS LEIBNITIO.

Henricus Siverus Leibnitio ad qtuestta de Jungixnis respondet , et varia alia

litteraria adjungit.

F Acilè silentii tui semestris excusationem admitto, modo in mese adquartum mensem dilata: responsionis excusatione, quam ex primislitteris meis a laborum multitudine peto, admittenda haud difficilis fueris.

Jam