i8 G. G. L E I B N I T I I
illa , quam catalogi appendix proponit, quotquot perfici poterunt , pu-blico usui servient.
Experimenta Jungit circa insecta, ut Lc cetera ejus manuscripta omnia,una cum eiusdem bibliotheca philosophica peculiariter in loco bibliothecasnostrae publicae pro communi in posterum usu astèrvantur. Fuistè huncvkum libri istius sub Rosae - cruciorum nomine editi auctorem , nemininostrum liquet. Sunt, qui negant.
Mercurius mihi quoque visus est sub Sole 28. Octobr. Jul. hoc est »septimo Novembris Gregor, primum semiflè horae ante meridiem, mediovero loco inter Solis marginem Le centrum in ecliptica: deinde hora se-cunda pomeridiana media duos circiter digitos supra centrum Solis emi-nens , & in ipsa cum Sole conjunctione, quantum colligebatur, constitutus.
Gratulor Hugenio , fi duplicis istius refractionis in crystallo Islandicarationes, quas quidem & Erasmum Bartholinum in Opusculo suo de crystalloIslandica aisdiaclastica reddere conatum esse nuper comperi, deprehenderit.Utrasque conferre operae pretium erit, ideoque Hugenianarum publicatio-;nem exspectans Bartholinianas quàm primum mihi comparabo.
Mathematicis Lc physicis studiis praestantes adeo rari hic sunt, ut exi-mium notitias tuas sistere illorum nullum , horum vix unum alterumvequeam. Chymici tamen plures commendantur, principiis physicis inter sevariantes.
De clarissimi Vagetii nostri amicitia non est, quod dubites. Harmonica ,quam a se editam transmittet, initium ejus dabit.
Oldenburgii mors nuper mihi ex litteris Nehemia Gravii , in locumipsius suffecti , ad me datis, innotuit non sine dolore. Deus resarciatdamnum.
Quod ad experimenta magnetica Parisiensis cujusdam , illud de facul-tate magnetis aucta per ferrum superius applicatum sibi videtur con-stare ; quod vero de ferro a lima recenti affertur, vacillare ; nisi forteferrum intelligatur a lima propter attritionem vehementiorem Lc conti-nuam calidum. Calorem enim intensiorem vires magneticas quodam mo-do debilitare : ignem omnino abolere observavi. Chalyboclisin nupernostro loco convenientem experturus , duabus diversis aciculis magneti-cis , deprehendi unius declinationem 12. graduum , Lc alterius 8. gra-duum. Diversitatis ratio forsan a diverso astrictionis puncto deduci po-terit. Sed amplius haec meditanda sunt, otio concesso. Vale, favequa.Hamburgi d. 6. Junii 1678.
(10.)