Ss
G. G. LEIBN-ITII
( 43 - )
LEIBNITIUS PLACCIO.
Leibnitius Placcii scripta, laudat , Junianorum designationem & diata regulassibi expetit , de Bussingii libro Burnetiano opposito judicat , juveniliumdisputationum reminiscitur, sua a Nieuwentitio male intellebla queritur ,lites Spenero motas pro ridiculis habet ; mysticos tamen aliquando justoaudaciores effe statuit.
C Um tua omnia me doctiorem reddant ; tum illud egregium opusAccestionum multa habet, unde proficere possim, & magna me vo-luptate perfudit, qua magis adhuc fruar, ubi diligentiore studio meditarilicebit. Interea pro insigni munere, quo & me , & rem publicam au-xisti, gratias ingentes ago. Videris mihi aptissime vocabulo consortii uti, 8cquidquid ejus perfectioni universim conducit, juri naturali tribuere. Ta-metsi enim egregie vir clarissimus, Jac. Thomasius , jus naturas pro normaoptimae rei publicae acceperit, oppofueritque rationi status, quae norma estcorruptae; idque omnino .sufficiat, si ea accedat interpretatio, ut more meointelligamus, universum comprehendi unico imperio, cujus monarcha estDeus: si tamen ea a re abstrahatur animus, finganturque paucae tantumpersonae inter se componi ; erit tamen inter eos consortium, St jus natu-rae, modo ne commodum hujus consortii quaeratur majoris meliorisve con-sortii malo. Nam ad universitatem mentium respicere potissimum in aesti-mando jure oportet, quàm tuam quoque sententiam esse constat, cùm inconsortio auxilium ad hominum felicitatem consideres. Utinam majore illoopere tuo, cujus velut lineas duxisti, mature sruamur, cui elaborando vi-res tibi & annos opto. Neque enim spero , ubi perfeceris , in postumatempora, ut minari videris, translaturum. Raro postuma recte eduntur,quod vel exemplo vides schedarum Jungianarum, quas pleralque interdisseirreparabili jactura, magnopere doleo. Fac mihi, quasso, hanc gratiam,Ut cures indiculam eorum , quas supersunt, pro me transcribi : qualeseum-que enim tanti viri reliquias non spernendas censeo. Duo maxime servatavellem , nempe quas ad physicam, 8c qua ad mathesin specialem perti-nent. Logicas quoque accessiones periisse valde nollem ; etsi sperem probona parte repertum iri in logicis notatis Vogelianis & Vagetianis, qua:furiaste apud vos supersunt. In mathematicis quoque abstractioribus sciomagnum fuisse Jungium’, sed repertis ejus in eo genere facilius careri pu-tem » quod nunc multo longius provecti fumus ; quamquam non dubitem,non pauca in illis quoque aureola esse, aut fuisse.
Beasti