Buch 
6 (1768) Philologica continuatione : ; Collectanea Etymologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
70
JPEG-Download
 

7 o G. G. L E I B N I T I I

vel probo. Ita est, ut scribis : non opus est necessario magnatibus ad emen-dationem educationis ; sed sufficerent privati conatus , si modo adessentjuvenes ingeniosi , docti, pii, laboriosi : addo & externa quadam specieatque eloquentia validi, qui si tales scholas aperire vellent , quales opta-mus , haud dubiè mox in se omnium animos converterent. Sed si qui talessunt , malunt plausibiliora agere. Apud pontificios scholae etiam trivialesreligionis auctoritate commendantur , apud nos summa injuria , ne dicamstultitia, conferma;, ac pene sordida; htbentur. Ut nisi quis singulari quo-dam zelo , & impulsu superiore huc seratur , vix sit in tale ergastulumdescensurus. Tales igitur juvenes qi serendi sunt , nec desperem p, sse re-periti , praesertim in Academiis , & in magnis urbibus. Inter infelicia bo-norum consiliorum impedimenta eti..m pietisticas lites refero , quae faciunt,ut innocentissima etiam suspecta habeantur.

Scholam virtutum Viennensem habui ; nunc habeam, nec ne, incertumest ; hactenus enim frustra quassivi in librorum indigestorum massa.

Fuit hic per dies aliquot Franciscus Mercurius Helmontius , cum quomihi fuere quotidiani sermones Frodare animatum reperio ad juvandumpublicum , supra quam facile credas ; tametsi paradoxa ejus in iis rebus ,quibus theologia miscetur , seponam. Is in juventutis quoque prosectibusaugendis , & variis artibus atque doctrinis egregia monere potest. Promisitad nos in reditu revisere. Cum Electrice nostra , maximi ingenii Principe ,multa illi necessitudo ab antiquo ; Nam ante multos annos apud Electo-rem , ejus fratrem , Heidelbergre quotidianus fuerat. Sed & mihi cum eonotitia fuit inde ab anno 1671. cujus probe meminerat ipse. Toto penetempore , quo hic suit, quotidie hora circiter nona matutina in Electricisconclavi convenimus, quo tempore nondum aliis aditus datur, & , ipsapresente, de variis rebus fumus collocuti. Solet ille sua per miras am-bages dicere , eamque ob rem paucis auditoribus intelligebatur ; mihi ve-ro , quò tenderet, facile prospicienti, jucunda ejus consuetudo suit. Sedgravis aetas viri facit, ut valetudini ejus timeam, tam incommodo tem-pore iter facientis. Nam ab octogenario non multum abest. Sulsbacumire lese dictitabat ad visendum Principem , veterem amicum , a quo fuitinvitatus. Multa ipsi illic cum Knorrio Rosenrothio familiaritas suerat , can-cellarie principalis directore ; sed jam defuncto : viro in omni doctrinasgenere , ipfisque Judaeorum interioribus egregie versato , quod Cabala de-nudata ostendit. Cum Sulsbaci transirem , monstravit mihi librum a lecompositum , titulo Mejjias puer , in quo Christi nativitas & pueritia exHebraeorum doctrina illustratur. Sed de his nunc quidem fatis. V ale & meama. Dabam Hanoveue d. 27. Manu 1 6y6.

( 5 *-)

Militi