Buch 
6 (1768) Philologica continuatione : ; Collectanea Etymologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
74
JPEG-Download
 

74 G.G. LEIBNITII

tere nequivi, quia Kilonio huc eam transportari prius necessum fuit. Ex-solvi pro ea tres marcas Lubecenses , quas unus thalerus 6c tres groifiboni nostrte pecunise fere tequabunt. Diarii Hamburgenss Htt. G. L. 6 c N.pariter adjunxi, impositas Cimbrice, pro quavis plagula solvere me oportuitduos schillingos.

Dn. Flaccius se una hac vice scripturum ad te esse respondit. Ipse sin-gulis hebdomadibus in prasdium suum extra urbem concedit, die Mercuriiaut Jovis eo abiens, ac die Saturni vel Solis inde domum rediens; quemmorem per totam testatemi servat. Ego sere quotidie ipsi per aliquot ho-ras operam meam praesto in elaborando tractatu de scriptoribus anonymisÙ pseudonymis , cui operi perficiendo sumtibus, studiis, ac tempori jamnon parcitur : ipsique complendo non ita pridem elegans Pauli Colomefiiautographum de scriptoribus dubiis ex Hollandia huc a vidua redemtumaccepit, de quo non parum gaudet. Sed fortassis ipse de his aliisque adte digniora jam scribit. De juvene, qualem in tractandis apud te mathe-maticis disciplinis desideras, qua possum diligentia sollicitus ero ; sed quiasolent quaerere, quibus cum conditionibus vivendum ipsis sit, ideo hac dere , qua tua voluntas sit, quid respondere debeam, magis desinite, si placet,perscribes. Vale interea, ac fave, ut facis. Hamburgi d. iy. Jul. 16^6.

Jam suas his includendas mittit Dn. Flaccius.

( 54 - )

PLACCIUS LEIBNITIO.

Placcius de Prandio notitiam quamdam submittit.

S Eriùs respondeo binis honoratissimis tuis , cupiens plenius id facere.

Quid tamen rescire Lubeca potuerim, adjunctae docent. Kettvigianaenotte erunt mihi pergrata», quemadmodum & de Burchardianis ago gra-tias longe maximas. Dn. Himberi cooperatio in pseudonymis lente fatisprocedit. Nec ipse in historia litteraria, vel cognitione librorum eo per-tinentium , quidquam antea studii collocavit. Unde nova & insueta illiomnia, secus ac ei, qui ante ipsum in hoc labore mihi se commodabat.Modo tamen continuaverit; tandem, etsi serius eo, quo volumus, per-veniemus. Faxit id, li sic visum fuerit, Deus! cui te & tua omnia vi-cistim commendo mecum una. Vale! Hamburgi d. 1. Jul. 16516.

Lubeca d. 1. Jul. 1696.

Adamus Brant, qui in comitatu D. Isbrand ad Mofcoviam , Chinamqueitinere fuit , sedem suam hic collocavit , at ante aliquod tempus , Narvamver siis navigavit , ut iterum Mofcoviam inviseret : Proximo autumno redux