po G. G. L E I B N I T I I
excuffis veterum quoque linguarum caliginem & nominum propriorum si-gnificationes , aliqua luce collustrari posse ? Intelligo Suecos patriis anti-quitatibus eruderandis dudum collegium instituisse, (c) eique prassidemStiernhelmium regia auctoritate impositum fuiffe. Idem tibi, meo certe suf-fragio meliore jure Gesar & Germania omnis deferrent. Certe in linguaeTheotifcae profundiore cognitione magna latet pars historiae Lc velut basisantiquitatum.
Atque hac occasione ad collegii historici consilium transeo : quod si rectèexequi liceat , mihi fané mirifice probatur. Vidisti & notasti pro summaprudentia tua , quantis ea res difficultatibus laboret ; non puto tamen in-superabiles esse , praesertim si per gradus ad summa contendamus. Itaquerepeto quod dixi , doctisiimos natura, curiosos , in parte imitandos videri.Duplex illis institutum fuit, condere elaborata systemata vel opera , & ta-men praeclaras quoque observationes interina miscellaneis voluminibus dare.Varia illi naturae effecta speciesque inter collegas distribuerunt. Hic cinna-barim , ille chrysocollam , alius opium , alius gammaros , aliaque alii extribus naturae regnis accurate describenda sibi sumserunt, & magnam par-tem praestiterunt. Interina ne praeclarae multae notitiae perirent , quae syste-mata haec non commode ingredi vel exspectare posse videbantur , placuitillis Ephemerides dare , omnium frugi rerum capaces. Quid vetat idem inhijloria institutum servari ? Diuturnae & morosae operae est , provinciae ali-cujus aut saeculi historiam perfectam dare. Dum igitur collegae in his erunt,liceat quotidie materiam publicare , ipsismet collegis, in progressu, toti-que reipublicae profuturam. Erunt enim quibus diplomata & chronica &fragmenta sint ad manus , quae aliis collegis lucem accendere possint ; sedhoc non agnoscent semper , qui habent : ignari consequentiarum , quas aliusinstituere potest in argumento versatior , nec licet circummiffitare ad omnes,nisi typorum beneficio. Mihi certe non raro contigit cognoscere in diplo-matibus , quas alii me oculatiores illic non viderunt. Unum vereor , nepublicato collegio , extranei sive invidia , sive suspicione quadam & mo-rositate in communicandis monumentis tardiores fiant. Itaque Caelaris auc-toritate , fateor , & principium favore opus foret. Denique multa adhucdeliberatione opus est, ne quemadmodum corvus Aîsopicus cantando prae-dam amittamus. Velim igitur eos, qui haec moliuntur, tuis omnia consiliisagere , neque quidquam praecipitare , ubi cum delicatis hominibus in aulis,in rebuspublicis, in ecclesiis Sc monasteriis negotium est. Nec inutile eritdiscere , qui jam nomina dare sint parati ; qua; ab iis spes , qui apparatus.Ego libenter symbolam conferam. Habeo enim monumenta inedita nonpauca. Erunt alii me instructiores. Sed consilia conferri , & plura quàm
edita
olimmet ipji legimus aptum. Cantabricam verolinguam a reliquis Hifpania dialetti* mirificedifferre , etiam in vulgus notum est.
( c ) De Collegio antiquitatum patria apudSuecos indituto , conf. Stritvii Incrod. innotin rei luteran*, p. [edit. Fisther .]