Buch 
6 (1768) Philologica continuatione : ; Collectanea Etymologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
98
JPEG-Download
 

98 G.G. LEIBNITII

giam texisset, quem nemo, opinor, invasurus erat, & metu presentissimoinjecto Auriaci transfretationem impedivisset. Interea, etsi peccaverit forteGallia , nos tamen cavere debemus , ne nobis nimium faveamus. Quamenim male consultum adhuc sit Circulo 'Westphalico, & quod hinc se-quitur Saxonico inferiori, cui a tergo Danus imminet, Juliacenlis & Ber-gensis tractus, Gallice rapacitati expositi, ostendunt. Itaque optandum,ut copie mature ex Anglia redeant, & quidem, auctiores. Neque egoexscensioni in Galliam , que a plerisque jactatur, tantum tribuo, ut eafiducia fines nostros Batavosque negligendos putem. Classis interim ali-quo imposito milite nihilominus oram Gallicam infestam habebit, 8c for-san aliquid gerendi occasionem inveniet; certe non exiguam virium regnipartem ; quin & bombis fortasse urbes maritimas incesset. Ita redibit inauctores malum. Sed quia hujus perniciosi inventi mentio incidit, adji-ciam Epigramma, (&) quo nuper in bombos lusi, pulchrum futurum,si eorum vim coercere posset, ut olim carmina Thessalica, que efficaciamverbis, magico ritu, si credimus, addebant. Vale 8 c fave. Vienna Austriad. Jonucar. 1689.

VI.

LEIBNITIUS ad LUDOLFUM.

De collegio Imperiali historico nondum Principum liber alitate juvando , & denegotiis publicis , cogitationes suas exponit.

E X Fenzelii tui, viri doctissimi, menstruis dialogis didici, literas quas-dam meas ad te pervenisse, quibus scripseram, praeclarum collegiihistorici Imperialis consilium Vienne ipsi Cesari , summisque quibusdamviris probari. Sed illud tamen, ibi non sine dolore animadvertere mihivideor, interruptum opus pendere, nec eam assenti ab iis alacritatem, aquibus maxime prestati debebat. Vellem ego, quaedam Dominus Paulinusibi scripsisset parcius, nec nisi consilio tecum communicato. Tu quidemprudentissime ad me scripseras, rem omnem initio conspirantium erudito-rum opibus gerendam, nec petendum quidquam a Principibus, ante-quam

( h ) Epigramma hoc nunquam vidimus.Periit forte inter Ludolfinas schedas. Necadeo magnum , opinor, inde sentiet detri-mentum vel literatus orbis , vel poeticamartem amantes. Notijfimum enim ejl Leibni-tittm , virum ceteroquin summum , in car-minibus pangendis vix se ojlendijse medios

erem. Nolo referre qua Jo. Petr. de Lu-dewig Gel. Anz. T. II. p. 130. hanc inrem commemorat, dubia sostaste. Sufficit adfidem affertis faciendam , infpexiffe carminisLeibnitiani fragmentum , quod Jttpra p. 88.retulimus.