io8
G. G. LEIBNITII
XI.
LUDOLFI ad LEÎBNITIUM.
6ld priores Leibnitio respondet , & de fruftibus , quos pro Dudaim veterumHebraorum habet , ex Afa ad se mijjis eum certiorem reddit.
T Andem diu exspectatae litera» tuae advenerunt, ex quibus gratum in-tellectu fuit, quòd commentarium meum ^Ethiopicum acceperis ;quem si horis succisivis perlegeris atque monenda notaveris 8c ad me re-tuleris, rem mihi facies gratissimam. Dudumfeci, quod scribis, ut quan-tum fieri possit, totius orbis linguarum specimina colligam; Africae prL-sertim, quae plures in sinu suo nationes 8c linguas continet, quàm ceteraeorbis partes. Insignis Nicolaus Witfius Consul Amstelodamensis operamsuam in eo mihi pollicitus est, measque literas ad Gubernatorem genera-lem Hollandorum in India, quem eruditis favere dixerat, promovit. Ora-tiones Dominicas centum fere linguis Ludekenio , obstetricante Andrea Mul-iero , Greiffenhagio, editas, aliquot hucusque ineditis auxi. Si quid rariulterius obtinuero, tecum communicabo. NofiTe vis quomodo in linguishucusque ignotis enuncietur Pater. Peculiare additamentum ad orationesdominicas modo dictas Mullerus (cur aliud nomen operi suo praeposuerit,nescio) de hoc vocabulo fecit p. 62. Impressus est liber Berolini A. 1680.ex officina Rungiam. Novem schedarum libellus in Quarto ut vocant, sedtamen thalero venit, quia aliquot peregrini characteres tabulis aeneis suntimpressi. Curiositati tua satisfaciet, quamvis multa sint, qua monere po-tuissem , si me tempestive consulere voluisset. Ceterum ut rariora meatecum, singulari videlicet amico communicem , accepi his diebus Chaly-bone fructus Pala, Arienas nempe, Arabibus ^ y® Muz.as^ priscis He-brais Dudaim , sed aceto conditas acerrimo, ut esui non sint, simissimasimagini in Historia mea expresse , quibus descriptiones auctorum verissi-mas nunc deprehendo. Accepi quoque Botme , seu fructus Tere-
binthi ; sunt velut Pistacia parva, atque hoc ipsum vocabuLm habet Ara-bicus interpres. Hinc patet caussa, cur septuaginta interpretes HebraicumO’JBS reddiderint Tsft( 3 iv 6 jy & illorum exemplo Vulgata Terebinthum.Arbores enim sunt congeneres, atque inter se similes. Nucleos nonnulloshic adjicere volui, sed sapor eorum affluente aceto corruptos. Donumvero quod Jacob misit, revera suerunt Pistacia: nam Datteln , palmula essetnoctuas Athenas. Quandoquidem vero tantus linguarum studiosus es, legequaeso Commentarii mei lib.I. cap. 15. nu.CXI. tumque mihi judicium deeo expone, cumprimis de loco Plinii §. 13. cujus emendatio, quia a me