112
G. G. L E I B N I T I I
XIII.
LUDOLFUS ad LEIBNITIUM.
Plinii & Ciceronis duo loca emendat. De migrationibus gentium Asiaticarumin Europam & denique de novis politicis agit.
E X literis tuis 25. Julii ad me datis, lubens intellexi te commenta-rium meum perlustraste atque in eo multa probasse. Cùm ergosignificaveris qua placuerint ; indica , quaeso, etiam, quas displicuerint :sicut enim alterum me tranquillavit, ita alterum reddet meliorem. Pliniumex Strabone mendosum locum CCC. dissimilium linguarum transcripsistèarbitror, &, si decem alii scripsissent, non credidissem. Plinii opus properfecto & absoluto habere non possum, uti monui in Commentario meoI. c. 8. nu. 68. §. n. & ibi not. Si vixisset, multa emendastèt & in me-lius mutasse!. Saspe mihi quidem mendas corrigenti objicitur, manuscriptaconsentire Lc omnes editiones Sc auctores. Id ego parvi pendo, si emen-datio luce meridiana clarior sit. Exempli gratia: in Ciceronis libello deSenectute legitur vulgo: Omitto vim ipsam omnium , qux generantur e ter-ra ; qux ex sci tantulo grano aut ex acino vinaceo, aut ex ceterarum fru-gum aut sirpium minutisimis feminibus tantos truncos ramosque procreet. Cor-rexi ego ex acini vinaceo : id enim & meliorem constructionem totius pe-riodi, & sensum, & genuinam vocabulorum significationem poscere. Vi-naceum enim substantivum non adjectivum esse ; quamvis omnes Lexico-graphi mendoso hoc loco freti secus sentiant. Sed responsum mihi fuit,libros omnes consentire. Ita plerumque non attenditur, quid dicatur, sedquot dicant. Quare Megiseri thesaurus polyglottus mihi parum satisfaciatin commentario meo indicavi. Quas ad Kochanskium scripsisti summopereme delectarunt. Responsum si acceperis communica quasso mecum. Egre-gia quoque sunt, quae de migrationibus gentium Asiaticarum doces. Ger-manos nostros terrestri itinere ex Oriente in Asiam minorem venisse mihihuc usque probabilius visum, quàm per tot ambages circa Pontum Euxi-num. Si tamen veterum testimonia, ut ais, dentur , qua; a te expeto,libentius tecum credam, illuc transiisse, ubi vestigia linguae suae relique-runt, velut in Parthia vel Taurica Chersoneso. Verisimilius enim est, gen-tes quae Germanica retinent vocabula, reliquias , non colonias este majo-rum nostrorum. Quid de Germanis Transylvania; sentias, scire velim, anpro reliquiis vel colonia popularium nostrorum habeas? Certe coloniamHamelensium puerorum non credis. Bernardum ut petiisti hortabor, ut inharmonia linguarum pergat. Alphabetum universale, quod paro, nemor uis sumtibus Eri incidere vult: igitur ab elaboratione ejus destiti. Thule -
marius