Buch 
6 (1768) Philologica continuatione : ; Collectanea Etymologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
116
JPEG-Download
 

n6 G. G. L E I B N 1 T I I

nebo , ut operam det, quo bullam electionis equitum > 5 . Georgii nanciscatur.Quae de Rege Belli marini notas , iis omnino assentior. Quod titulum operistui spectat, facile admitto expositiones tuas. Ego tantum de communi lo-quendi modo egi , ut cum Codex de aliqua re inscribitur , ille eam remprincipaliter docet : hic vero ubi diplomata tantum Principum Europae tra-duntur , revera est Codex diplomatum Europaorum , pro illujlrando jure gen-tium colleffus. Si accestèrint Asiatica & Africana, paucis verbis addi potuis-sent. Verum ista omnia tui arbitrii sunt. Pro exemplo quod mihi destinasti,gratias ago maximas. Appendix operis mei nunc prodiit , continens duasepistolas Regis ALthiopiae ad Gubernatorem generalem Batavorum in India,cum responsione istius , quam proxime habebis. Interina vale 6t fave. Fran-cos. d. 23. Maii 1693.

XVI.

LEIBNITII ad LUDOLFUM.

'De nono Eleftoratu , & de scribendis variarum in Germania dialeBorumindicibus , aliisque literariis.

L Iteras tuas nondum responsione dispunctas , inter schedas meas admi-rabundus inveni. Non puto ad nonum Electoratum introducendumhoc argumentum valere, aut a me unquam probatum este , ut dicamusrerum Imperii summam ad solum Electorum collegium transferri debere,aucto ejus numero. Alia» adhibenda; sunt rationes temporibus convenientes.Caeterum non puto , e re Caesaris &c Electorum fore , ut nimis augeaturhoc collegium. Vis dicam , quid ego potius metuam ? Ne Gallis Rhenumin partem redigentibus , uno ictu media pars Collegii Electoralis rescindatur,& concustts fundamentis ipsum Imperii corpus collabascat. JHa;c puto magiscurare deberemus, quam de honoribus 6 c cerimoniis Rigare. Recte diciscum Ariftotele , boni civis este < praesentem reipubluse statum tueii ; sed hocipsum nisi consiliis efficacibus fieri non potest. Medici est, praetentem cor-poris statum tueri cum sanus est ; emendare cum est moibolus. Puto nonopus este moneri, pleraque diplomata mea Europaea fore , quando id a sequisque intellisfit. Quandoquidem cogitationem de illustranda Germaniaehistoria suscepimus; &c tute optime nostri , quantum in linguis momentisitum sit , ad noscendas gentium origines , modo ne in Goropianas autRudbeckianas speculationes dilabamur , sed omnia severe & circumspecteagamus. Ideo nunc opportunum putavi , quod saepe in mentem venit,conquiri variarum Germania regionum vocabula provincialia. Doctissimusfraschius pi» memori» , promiserat Bavaricum. Hoc an sit apud h»redes,

inqui-