Buch 
6 (1768) Philologica continuatione : ; Collectanea Etymologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
122
JPEG-Download
 

122 G. G. L E I B N I T I I

plaribus irrepserant, quorum multa omnem sensum tollunt. Praeter hia-tus plurimos suppletos, quorum nonnulli sunt aliquot paginarum, Lc nonexigui ad historiam momenti. Speraverat tale exemplar Reineccius ex ar-chivo Saxonico ; sed frustra. Ita vides, me id agere, ut vestrum egre-gium institutum juvem ; etsi saeculum aliquod, vel aliud certum argumen-tum in me recipere non ausim, cùm vix illis satisfaciam, quae jubent, qui-bus in me jus est. Optarem insignis cujufdam jureconsulti notitiam, quemHelmstadium vocare è re esset in defuncti Boetticheri locum. De Schilteraspes aliqua affulsit; sed vereor ne evanescat. Mihi in tanta copia libro-rum & literatorum videtur tamen numerus virorum solide doctorum, quifamam & habeant & mereantur , multum imminui. Eorum maxime culpa,ut opinor , qui qualescunque non prorsus, aut certe non palpabilità inep-tos prasficere officiis fatis habent » nullo fere delectu prasstantiorum. Itafit, ut nemo fere sit, qui sefe ab humo attollere curet. Puto DominumPregizexum laboribus suis vestro instituto adhuc subinde inservire posse.Nam de vexillo Imperii disquisitionem dudum absolvit, nisi sorte denuoaggredietur ex quo responsum adversum prodiit. Ego quidem difficileputo ostendere, vel probabilibus argumentis utcunque firmare > Wurtem-bergicum vexillum idem esse cum supremo Bannerio Imperii, olim ta-men , cum primum de officio novi Electoris quasreretur, de alio » ut sicdicam, objecto, majoris fortasse ad usum momenti suturo, cogitaveram;sed Viennas propositum fuit Bannericum, placuitque Grotto nostro, insigniviro, illic tunc versanti, ubi vacare nemo dubitabat. Inventa mea me-ditataque nonnulla cogito eo producere, si possim, ne pereant. Et nuncabsolutum est meum instrumentum arithmeticum , cui nihil simile hacte-nus visum est, cum planò sit sui generis. Effectus autem est , ut maxi-mae multiplicationes divisionesque summa celeritate peragi possint, ac sineulla propemodum attentione , qua ratione puerulus omnis calculi planeexpers, imo ne scribere quidem doctus, maximas operationes promptiffi- praistabit tutissimeque. Hanovera d. 21. Mart. 1695.

XIX.

LUDOLFI ad LEIBN ITIUM.

De iis quce in re familiari nova acciderant prcefatus, etymologias vocum qua-rundam Germanicarum explicat , & prceter alia lileraria , deAndr. Muliero quadam refert.

Q Uod binis tuis epistolis amantissimis die 6. Augusti superioris & 21,Martii hujus anni tam tarde respondeam, plurima in caussa suerunt.Nuptia; filias meas, cum Domino Aveptanno Consiliario Saxo - Gothano ,

quas