OPERA PHILOLOGICA. 125
larum Frigore & Martis temporibus nihil magni subito prsestari poste;praffiat tamen lentis ire pastibus, sed firmis Lc rectis, quàm precipitareopus, nimia festinatione. Itaque semper putavi, potiùs de materia colli-genda, quàm forma danda, nunc quidem este cogitandum. Et dictiona-rium Academia Gallica vix semisaculo absolutum est. Neque ideo mi-nus fundatores sua laus manebit. Die 16. Novemb. 1695.
XXI.
LUDOLFI ad LEIBNITIUM.
Uxoris mortem nuntiat , & ad philologiam Germanicam speftantia tradit.
P Ergrata mihi fuit compellatio tua per Dominum de la Bergerie facta »cujus adventus mihi fuit exoptatissimus, cum ob veterem notitiam,tum ob insignes ejus virtutes. Maxime vero quod de valetudine tua, pro-spera quaque nuntiaret, quam diuturnam tibi ex animo precor. Me inlugubri statu reperir , ob pramaturum nova mea conjugis obitum, quamcorpore animoque valentem anno praterito duxeram. Verùm ut sunt cor-pora nostra fragilia, cum aquis Svalbacensibus uteretur, in morbum inci-dit dolorificum valde, cujus caussas plerique ex utero , alii ex calculorenum , alii aliunde ortum esse opinabantur. Accedebat febricula lenta Sccontinua, ut curatio ejus piane redderetur ambigua: complicatos morbosvocabant medici, quibus per XVII. hebdomades conflictata est , donecbeata morte illis exsolveretur. Speraveram ejus consortio usque ad finemvit-e srui, ut studiis meis tranquille vacare possem ; at divino Numinialiter visum , cujus voluntati immutabili me acquiescere oportet. Nuncad literas tuas venio. Gratias permagnas tibi debeo , quòd Ochsium , affi-nem meum , commendatione tua juvare volueris. Mater ejus, fecundasuxoris meae foror, matrona honestissima, de itinere ejus mecum delibe-ravit. Cùm autem ille hiberno tempore Saxoniam inferiorem perlustrarevellet, plane dissuasi, satius ratus, ut verno tempore istud faceret, prop-terea illi alioquin mihi percaro, nullas ad te literas dedi. Sed ut nuncaudio, Bremam usque excurrit. Deus illum feliciter reducat. Quòd adexcolendam linguam nostram Germanicam, Belgicam & Septentrionaleslinguas , nec non Anglo - Saxonicam assumendas este, mecum consentias,placet. He & Sie Belgice. Hy ende Sy in pueritia mea semper in orehabui, cum Thuringice dicerem Sejfen H'àchen oder en fichen , masculusvel foemella de aviculis. Mit gfotigen , quod reperitur in pacto Haiber-stadiensi, difficile explicatu est, nisi aliquoties reperiatur. Quod Rabbiniaiunt de vocibus semel tantum in sacra scriptura repertis, idem de nostrisdicere possumus, nimirum difficillimas esse. Mea methodus in talibus est,
Q 3 ut