126 G. G. LEIENITIÎ
ut vocales non curem; deinde literas ejusdem organi inter se permutem,atque hac ratione vocabulum istud legerem Klingen , ut accipiatur pro gla-diis, ut hodie dicimus: komme mir vor die Klinge. Falcibus enim pugnare,extraordinarium ; nec fit, nisi in casu necessitatis. Insolitum vero est, pa-cisci tale quid: ordinaria tantum paciscimur, vel generaliter loquimur,mit Gemhr erscheinen. Ita enim credibile est, Episcopi illius milites planenullos habuisse gladios, ut falces promittere necesse habuerit. Et ego hicintegrum contextum videre maluissem; nam nisi de rusticis loquatur, con-jectura de falcibus cadit. Megi ferum ulterius perstringere non vacat: suffi-cit me vanitatem & inertiam ejus in confingendis quadringentis linguisostendisse; plura exempla eruditi facile reperient. Ne alphabetum meumharmonicum reipublicae literarire invideam , me rogas. Profecto neminimortalium quidquam rerum mearum invidere soleo. Si perfectum esset,jam dudum publicassem. Verum alia negotia, longe fructuosiora, impedi-verunt, quo miniis perfecerim. Deinde seri incidendum esset, nullum au-tem novi, qui sumtus in id facere vellet. Sed nescio an mentem meamrecte capias. Latinas literas fecundum variantes sonos variare volui ; exem-pli gratia : aspirationem va H quadruplicem novi: i.) H simplex. 2.)aspirationem asperam Germanorum , Belgarum 6c Polonorum ch. Arab.E per th vel Tj vel fj, 3 -) Arabum est quasi h raucum 4. ) htjermanorum peculiare post e, r, & in vocibus ich y mich , dicb , lechz.en yRaich , Laicb , quod nulla alia natio, quotquot ego quidem novi, nequi-dem Helvetii pronuntiare possunt ; illi enim dicunt Reich , leich , cùm di-cendum sit Reih,leih , & ita porrò. Epistolam P. Grimaldi e portu Goanoad te missam , quasso mecum communica. Ego, ni fallor, primus illisauctor fui itineris in Chinam per Russiam suscipiendi ; sed non satis cauterem suam egerunt. Trium mensium spatio sine ullo periculo iter illud fit;lèd per Indiam maritimo itinere cogita quantis ambagibus, quantisque peri-culis sit obnoxium. Sed ego plus fatis. Vale. Francofurti d.y. Dee. 1695".
P. S. De Collegio nostro historico quod dicam, vix habeo, adeo omniafrigent. Scilicet nemo ex magnatibus nostris est, qui urgeat, mulco minus ,qui obolum impendat. Qui ad nutum alienum laborare debent, sine magnoauctore, sine praemio, sunt difficillimi. Multoties id inculcavi illis, qui mePrassidem creaverunt, me vanum monitorem fore. Pregituerus ConsiliariusWirtembergensis , insignis vir, pollicitus nobis est primum feculum, sednihil prcestat, nec amplius quid respondet ad instantias nostras. Dominus Otto ,Ulmensis, secundum saeculum annalium Germanicorum daturus, historiam Im-peratorum Romanorum dedit, quasi illi essent è majoribus Imperatorumnostrorum. Bis terve monitus, nihil curat. Alioquin tuum monitum per-placet, ut nimirum tantum materia colligatur pro concinnanda aliquandohistoria. Vocabula ignota in pactis Moguntinis cum hac civitate reperta »proxime accipies. Iterum vale. Dabam ut in literis.
Denique hic habes hiflfirifchen Bericbt von diefem Collegio , des Paullini.
' XXII.