OPERA PHILOLOGICA.
127
XXII.
LEIBNITII ad LUDOLFUM.
De significatu vocabuli obsoleti Glenigen disputat , és de historicis medii aviedendis , amicum certiorem reddit.
L AEtus ex literis tuis & plurimum reverendi Bergerii narratione intel-lexi, valere te optimè & mei meminisse. Et tibi & mihi diuturnahasc bona precor. Neque enim exiguo in pretio habeo benevolentiam vi-rorum similium tui, qui magis magisque rarescunt. De Domino Ochfiavestro diù est, quòd nihil mihi amplius auditum est. Fortasse his bacha-nalibus instantibus ad nos reviset, ut spectaculis operarum per aliquot diesfruatur : nam his sere constant nostras illae laetitiae > solo nomine baccha-nales, & quas plebs non capit. Non male conjecisti, glenigen sorte ni-hil aliud esse, quam quod hodie vocamus klingen. Non tamen a sono diciputandum est, & ex klingen corruptum esse glenigen ; nam contra puto,quia Glene in Amadiso Germanico &c aliis libris superioris saeculi, armo-rum genus significat Lc lanceam videtur indicare in torneamentis. Quidergo, si omne ferrum nudum sive telum fulgens, sic dictum putemus?cum Anglicum quoque Gleane nudationem radicali vocis significatu notarevideatur. Unde ad demeisionem Lc racemationem adhibitum, quibus terra,ut ita dicam, glabra, glat, nuda, aequabilis, & velut depilis redditur. Sedde his nemo te rectius arbitrabitur. Fortasse lind, glind, glanz , ab eo-dem fonte Graeco- Celta- Scythico. Vocabula prisca Germanica ex Fran-cosurtensibus scripturis excerpta beneficio tuo exspecto. Megiseri non tamperstringendi quàm illustrandi caussa judicium tuum de nonnullis ejus lin-guis quaesivi. Literas Grimaldi originales ecce mitto, Lc ut remittas rogo.In eo nunc sum, ut edam nonnullos libellos mediae aetatis , certe refor-matione anteriores, Lc spero fasciculum aliquem ante nundinas Lipsiensosvernas Deo favente proditurum. Mitto ecce titulum unius ex his libel-lis, qui aliquid affine habet argumento suo cum historia Procopii arcanaseu anecdota. Accedet quasdam Helmoldi continuatio Lc Engelhufii Lc ex-cerpta ex Ricobaldo Le alia nonnulla. Habeo talia complura , ut facile mihifutuvjm fit , dare justum ia solio volumen. Sed cùm hasc non prom-ti stime vendantur, magis è re putavi edere particulatim, ut bibliopolasconsulatur.
D imarum habeo multo integriorem edito , in quo manifesti sunt hia-tus , quos deprehendo siepe multarum paginarum , Lc cùm sit scriptorille magni momenti, fortasse restitutum aliquando edi è re foret. Ha-beo Lc vetera chronica Latina inedita, Hildesiensia, Mindensia, Verdensia
Le