OPERA PHILOLOGICA. r;i
si Batavi bibliopola; cunctentur. Annalium tuorum nostri temporis praeda-rum haud dubiè opus diffundi nonnihil optem. Quis enim hoc te meliuspostit , qui doctrinam cum usu rerum conjunxisti? Itaque quantum ei de-traxeris , tantum nobis damni dederis. De Grimaldo mihi nihil ultra audi-tum. Spem feceras Epistolae P. Antonii Ehoma , ubi tuus amanuensis de-scripsisset. Spes pacis generalis nondum exstincta est , modo ne scrupulo-sitatibus nimis utrinque indulgeatur , quibus sieri potest , ut rursus velutex conspectu portus rejiciamur in plenum mare , ubi multa accidere postuntquae rationes nostras conturbent. Sed ita fatum est hodie publicorum nego-tiorum , ut fere ad scopulos rerum caerernonialium obhaerescant. Apparet& hoc saepe este hominum ingenium, ut oblata recuiént , aut frigidius ac-cipiant , quae recusata omnibus votis petistent. Quis ante hos viginti annosex Protestantibus non exsultasièt , si Electoratus novi suis partibus impe-trandi spes affulsisset ? Quis ante quadriennium non mirifico gaudii sensuintellexisset , Argentoratum , praesertim ut est munitum pro Luxenburgo& tot aliis male reunitis vere nobis reunienda offerri ? Ita saepe fit, ut resnon vero , sed affectionis pretio aestimemus. Laudo quidem circumspecteagi cum lubrico hoste ; optarem tamen , initia tractatuum non nimis dif-ferri , ne fatalis quidam casus omnia avertat. Nupero bello , cum Colo-nienses tractatus fuissent disturbati Noviomagensibus , res in deterius ivere.Sed cum Imperator & Rex Magnae Britanniae principes sint sapientissimi& prae caeteris bellandi difficultates sentiant ; non dubito > medium serva-turos inter abruptam obstinationem, & projectam facilitatem. Verum haectui Snnales melius dicent, quos precor , ut continues in multos annos. Necvideo , quid aliud melius optare ineunti annum postim : ita enim & va-letudine fecunda adhuc diu uteris , Sc animo libero & suis contento , quandotot alienis , id est , orbis rebus, vacare potest. Dabam Hanoverx 24. De-cembr. 16^6.
XXVI.
LUDOLFI ad LEIBNITIUM.
De Collegii Imperialis hiftorici lento progrejju queritur , & qua circa noniEledoratus eredionem monenda ipsi videbantur , indicat.
L Iteras tuas amantiffimas d. 2p. Decembris Hanoverae datas tarde accepi.
Non enim domi, sed Gothae fui, illo ipso die magna moestitia quasiobrutus. Etenim filia mea , insigni viro , Avemanno , Consiliario Saxo-Gothano , desponsata , post quatuor hebdomadas felicis puerperii mortua,tunc sepeliebatur. Postea aliquamdiu llenaci versatus, componendo inter
R 2 Prin-