Buch 
6 (1768) Philologica continuatione : ; Collectanea Etymologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
140
JPEG-Download
 

140

G. G. LEIBNITII

XXXIII.

LUDOLFI ad LEIBNITIUM.

Ad ftnguh proxime antecedentis argumenta respondet , prcesertim vero quid deCatholicorum mijjionibus & de religionis controversiis componendissentiat , candide aperit.

P Ergrata mihi fuit epistola tua die 19. Septembris scripta; sed longègratior fuisset praesentia tua, si me beare voluisses vel potuisses.Tunc ea omnia, propter quae inter nos literarum commercium est, pro-lixius & jucundius transigere potuissemus. Ut de titulo ordiar , quemnuper tibi dedi, cum Guelpherbyti agerem, pro stylo loci id feci, nuncin alio loco alium quoque titulum tibi tribuo. Sinica mea, quae tecumcommunicavi, data occasione, quaeso remitte ; plura si placet communi-cabo, simulque ea, quae de hac missione Roma accepi, narrabo, divedaa vulgo traditis. Quod ad conversionem ethnicorum attinet, mijjiones Ro-manorum , quantum in me est omni ope consilioque promovere ibleo, ne-que invidiae aut obtrectationi locum do, gnarus, evangeli! praedicationem,a quocumque demum fiat, non sine fructu aut efficacia manere, fi iimusego auctor fui Patribus Societatis, cùm P. Weitenseld cum socio Romampergeret, ad electionem novi Generalis, ut vocant , ut per M /coviamiter tentatene, simulque rationem ostendi quo pacto id commodissime fieriposset. Sed nescio cujus culpa vel imprudentia hoc insigne negotium effe-ctjm sortitum non est. Poterit autem in posterum in effectura deduci,si Moscovita? cum Sinensibus arctiorem contraxerint amicitiam. Quod no-strates nihil tale moliantur, partim incuria, partim distractis in varia ca-pita consiliis tribuendum (y ). Id enim contingere solet, ubi membra multauno capite destituuntur ; quod dedendum. De republica inter nos agerevanum & supervacuum puto : neque enim inter nos conveniet, de quointer prudentiffimos Principes non convenit. Et quod isti illegitimum 8 cillicitum censent, atque gravibus argumentis ex ulu & observatione su-periorum temporum demonstrant, nos non dijudicabimus, multo minus

deci-

sa) Nostris temporibus hac servata suissevidetur felicitas, ut purioris quoque doCiri-na prxeones , ad curandam infidelium salu-tem , exteras nationes adeant : Britannis ,Danisque maxime tam laudabile consilium,pro virili juvantibus. Plura daturus hac dere sum, in singulari, quod meditor , operehistorico de Miiiionibus Eyangelicorum.

Humanissime itaque eos , qui ad argumen-tum hoc speCîantia possident monumenta , ra-riora Ò 4 inedita , rogatos volo, ut mecumista communicent. Nec ingratum me habe-bunt , nec ingratos, quibus vel gloria nu-minis, vel proserendi scientia historica fines,cura cordique sunt.