OPERA PHILOLOGICA. i 4 i
decidemus. Proinde facilè tibi credo, tibi mea non omnia posse probari ,sicuti nec omnia tua mihi. Metus quosdam vocas tenuissimos » quos aliigravissimos. Sed non tantùm de futuris , verùm de praeteritis maximaqusestio est, quid olim & Imperator 6c Ordines Imperii omnes de notacontroversia senserint.
Sed ad rem literariam transeamus. Quod sententiam meam de originefontium ex pluviis probes, ac ipse eam teneas, placet. Probabis sine du-bio dictum Ecclesiaste Cap. I. 7. a tot claris viris male intellectum, a mevero rectius expositum, ne putemus aquam in sua substantia è mari permeatus subterraneos in sitissimos montes ascendere. Cumment. ad His.
1 Mthiop . lib. I. cap. 8 . pag. 111. Num quid monendum habeas, in mea dis-sertatione , scire pervelim. De religionis controversiis componendis & egomultum laboravi ; sed statim cognovi de conciliandis doctrinis operamomnem vanam atque frustraneam esse ; nec alterutram partem suam sen-tentiam unquam mutaturam, ideoque eos, qui verba tantùm utrique partigrata invenire satagunt , plane in cassum laborare seque utrique parti lu-dibrio exponere. Eam ob causiam inducias tantùm sacras excogitare vo-lui, tolerantiam alii vocant, quas pace Westphalica coeptas, ulterius exten-dere & prosequi studui, ut sepositis injuriis & violentis remediis tranquilleinvicem ageremus & viveremus, idque utrique parti proficuum atque utilesuturum esset. Cùm nuper Gotham transirem Bartholomaum Meierum bi-bliothecarium Gothanum , Melerò Prementi conciliavi, iliique persuasi , utvocabula obsoleta atque ignota colligeret, atque cum illo communicaret.Multa de hac materia mecum verso , quae proferre possem , si vacaret.Pauca quaedam raptim in adjectam schedam conjeci > quae num pro palatuejus futura sint, nescio. Eum , quaeso , a me saluta.
Erici Germani lsenacensis liber nunc prodiit Venetiis apud ipsum aucto-rem. A>'8p»7ro>*oTToxoj-<s£ sive humante vitee genesis vocatur. Eam a vocali-bus coepisse ait, ac deinde voces formatas & multa alia wapa< f\ó%ug tradit.Dum jam ad finem propero, affertur mihi Lipsia fasciculus, quatuor exem-plaria auctorum nondum antehac editorum continens , cum epistola tuadie 29. Septembris data, cui ob festinationem tabella! ii nunc responderenon licet. Inierim gratias maximas pro exemplari mihi destinato ago ,atque te sic valere jubeo. Francos urti die 6. Nov. 1697.
S 3
xxxiv.