i50 G. G. L E I B N I T I I
tulisti , rogo » ut earum sedulam curam geras ; quam ob caussam tibi illasmittere volui sub sigillo volante , ut meam exinde perspicere possis mentem.De voce Glenen quod mecum consentias, gratum est. Agnatus meus Henr.Wilhelm. Ludolfus non amplius Hal«e Saxonum agit , sed Venetias profectusest. Negotium autem 8c studium suum mihi nondum indicavit. Val e. Frattacosarti die s- Maii 1698.
X L 11 .
LEIBNITII ad LUDOLFUM.
De successione Hispanica. , Ù Legato Regis Polonice in Galliam.
Ex responsione.
N Ullum nunc majus negotium habet orbis Christianus, quam succes-sionis Hispanicée. De qua utinam Rege adhuc vivo aliquid certi con-stituatur , omnibus Principibus Christianis id communi sensu connitentibus :sed fatale nobis est, quod alio sensu jussit Christus , crastinum non curare.Heri discessit hinc Legatus Augufli Poloniarum Regis , qui defunctus hicsolemnibus, in Galliam pergit, ut quicquid superest sribusculorum tollat.Est Dominus de Lordan , prsefeóìus vigiliarum generalis, qui olim in nostramilitia egit, postea Suecis operam dedit. Est enim , si bene memini , nobilisPolonus , (ff) sed cum in Polonia sint ejusdem nominis eorundemque in-signium viri ordinis equestris , pro Polono jure meritoque habetur , ut ipsemihi confirmavit. Cùm vero , quantum scio , religioni Protestan tium sitaddictus , vereor , ne malevolis , pradertim in Polonia & Gallia , occa-sionem ea res praebeat , Regem traducendi. Certe cum nuntiorum Pontifi-ciorum auxilio Rex non in Gallia minus, quàm in Polonia indigeat , ve-reor , ut eum qui in aula Gallica agit , habeat legatus facilem fatis & ob-sequentem. Gaudeo interina Regem non usque adeo zelo inconsulto pon-tificiorum indulgere , ut homines probos , fidos , diverse religionis, anegotiis removeat.
(ff) ha apographum , ex quo hsc de- Jordanum , de quo hic sermo est , orittn~scribo - habet. Sed tegendum potius Holfa- dum sttiffe testatus Garrire im Adels Lexicotus. Ex Holfatia enim Carolum Gustavum T. s. p. 541.
XLIII.