OPERA PHILOLOGICA.
X L 111.
LUDOLFI ad LEIBNITIUM.
De Bohoritii liter Mura. Latino - Cambiaria , etymologia vocis Tzar >
Cf variis negotiis publicis.
I Mpetravi tandem Adorni Bohoritii librum ; sed titulo suo parum re-spondentem : nihil aliud enim est , quàm mera grammatica Latino Car-niolana , cum longa praefatione , quam legere non vacat. Mittam tamenLipfiam ad Frider. Bened. Capzovium , amicum meum , a quo petere illumpoteris ; nisi secus scribas , vel aliam viam indices. Caussam tuam simulagere me oportuit. Erat enim , qui te incusabat, quod libros non tempe-stive remitteres. Cum casum dare non potuerit , obtrectationem vocavi ,teque promissurum restitutionem , in nundinis proximis autumnalibus. Igiturchirographum in hunc sensum peto statina ac acceperis. De lanceis & gladiisnos convenire placet, nec minus jucundum lectu fuit, quod de mille equis,e quorum numero Gallus quidam fuit, narrasti. Meierus nihil respondet,nec tu judicium ullum profers de meis circa etymologiam & harmoniamquarundam vocum cogitatis ; cum tamen judicium tuum lemper maximifaciam.
Si propterea adversarii odio plus quàm Vatiniano persequendi sint, quodsententias nonnullas , saluti animarum perniciosas foveant, pacem nequeecclesiasticam neque politicam unquam habebimus. Sed an Christianos de-ceat , dissentientes in religione odisie , pronuncient illi , qui charitatem pro-ximi tam impense commendant. Ego putaverim , & charitatem Christia-nam & solidam refutationem falsile 8c periculose doctrina; , una consistereposse. Hisce scriptis , pervenit ad me ultima tua, die 26. Maii data. Epi-gramma simul transmistum placet. Pro novis , qua; retulisti, gratias ago.
Tzar ( id est veteri lingua Slavonica, Rex, exempli gratia, Tzar David,Tzar Salomon , Tzar Herodes , ut infrunitum plane sit commentum , Casa-rem inde exsculpere. C, dum scribitur Czar , a Polonis fuit additum , nedicerent zar , more Gallorum ; illis vero ca , ce, ci , co , cu , sonat nobisza, ze, zi, zo , zu , & Polonus recte legeret & pronunciateti Car, Zaar.Si vero sic scripsissent , omnes reliqua; nationes legissent Kar. Ha;c caustàprava; scripturae in parenthesi dicta esto. ) nunc Amstelodamum abiit , 5 cjam Neomagum venit. Propiora nova de illo procul dubio e vicinia ha-betis. Drefdae illum exspectant , regio cultu illum excepturi. Caesaremtractatus pacis cum Turea exorsurum aegre fert. Scribunt, missum este ali-quem , qui cum ipso set mones sociaret, atque causias talis pacificationis
redde-