OPERA PHILOLOGICA.
'Sì
XL 1 V.
LEIBNITII ad LUDOLFUM.
De etymologiis vocum quarundam Germanicarum éf Rustica Tzar, de Bar-,besielli epistola , aliisque negotiis publicis judicium.
G Ratias ago , quod Adami Bohoritii librum impetrare mihi voluisti.
Qualiscunque est, videre eum non ingratum erit. Lipsiana si mit-tas, rem gratam facies, ut ibi scilicet tradatur Domino Licentiato Men-ckenio , cui non deerunt ad me mittendi occasiones. Restitutionem in nun-dinas proximas vestras, & promittam 6c praestabo.
Putabam me tibi sententiam meam pedcripsisse ad etymologias nonnul-las tuas, quibus plerisque assentior, & subinde aliqua aspergo. Nescio andixerim, Hiibfch mihi etiam videri hiibifcb : sic enim in veteribus librisscribitur, Lc est hofisch , aulicum , ut cortese ab aula corte. Sane Hubamidem este quod Hos, licet ibi Hos significet curtem , ex veteribus chartisconstat. Redit etiam in mentem, quassisse te, qua Germania; dialecto ve-lim ond significare malum , ut Septentrionalibus. Ego vero ita in com-muni reperio. Nam dicimus ANDT, es thut mir anat , id est, etwas un-gelegen , ungemhnt. Sic & ahnden , ominari ; nempe omnia insolita in omenaccipimus. Solent autem insolita etiam incommoda este. Addo, Bidermannmihi videri elle idem, quod bidervemann. Est autem biderve vel bedervein veteribus libris & chartis, idem quod aptus, utilis, probus, tiichtig;dejfen man bedarff. Et invenio in vicinia etiam rusticos adhuc ea voce uti.Habui aurigam in servitio, qui dicebat, es st ein bederve Pferd , de equobono. Scio Tzar apud Ruflos este Regem, Lc dici illis: Tzar David , Tzar,Salomon. Vellem tamen inquiri nonnihil in originem vocis, quo meliusrefutentur illi qui Czar a Casare derivant, in Lexico Polonico ConstantiniSzyrwdd Jefuitae, Warfavia; iterum edito 1641, reperio: Car y magnus Dux;Carogrod , Constantinopolis ; puto vocem esse hodie obsoletam. EpistolaBarbeselli valere potest vivo ac vigente ipso, ac Rege; apud successores& posteros quam vim habere possit, quivis perspiciet. Et quamquam Ca-pitulatio semel facta, renovari non soleat ; erat tamen nunc gravis caustàrenovandi religionis indulgentiam : nam antea jus in Argentoratum in sus-penso erat, Lc eo valebat capitulario. Nunc omni urbis jure in Regemtranslato, dici potest, non ex capitulatione cum urbe, cujus vis exspiraris,sed ex cessione Imperii assiimandam Regis obligationem : Imperium autemin Risvicensibus tabulis, libertatem reformanda; religionis, adeo non cir-euijnlcripsisse, ut diserte potitis, eam ipsi optimam maximam in locis cessis,som. VI, y salva